Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
4.4
Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,
non intermissis ut fluat imber aquis,
nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
mixta fere duris utilis herba rubis.
5
nil adeo fortuna gravis miserabile fecit,
ut minuant nulla gaudia parte malum.
ecce domo patriaque carens oculisque meorum,
naufragus in Getici litoris actus aquas,
qua tamen inveni vultum diffundere causa
10
possim, [*]possem fortunae nec meminisse meae.
nam mihi, cum fulva solus [*]solus tristis spatiarer harena,
visa est a tergo pinna dedisse sonum.
respicio, nec erat corpus, quod cernere possem,
verba tamen sunt haec aure recepta mea:
15
‘en ego laetarum venio tibi nuntia rerum
Fama, per inmensas aere lapsa vias.
consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
candidus et felix proximus annus erit.
dixit, et ut laeto Pontum rumore replevit,
20
ad gentes alias hinc dea vertit iter.
at mihi dilapsis inter nova gaudia curis
excidit asperitas huius iniqua loci.
ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum,
pulsus et a sacro mense December erit,
25
purpura Pompeium summi velabit honoris,
ne titulis quicquam debeat ille suis.
cernere iam videor rumpi paene atria turba,
et populum laedi deficiente loco,
templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri,
30
et fieri faciles in tua vota deos,