Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
4.8
Littera sera quidem, studiis exculte Suilii,
huc tua pervenit, sed mihi grata tamen,
qua, pia si possit superos lenire rogando
gratia, laturum te mihi dicis opem.
5
ut iam nil praestes, animi sum factus amici
debitor, et meritum velle iuvare voco.
impetus iste tuus longum modo duret in aevum,
neve malis pietas sit tua lassa meis.
ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis,
10
quae semper maneant inlabefacta precor.
nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est,
et quae te generum, me vocat illa virum,
ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis
ducis et adfinem te pudet esse meum!
15
at nihil hic dignum poteris reperire pudore
praeter fortunam, quae mihi caeca fuit.
seu genus excutias, equites ab origine prima
usque per innumeros inveniemur avos:
sive velis qui sint mores inquirere nostri,
20
errorem misero detrahe, labe carent.
tu modo si quid agi sperabis posse precando,
quos colis, exora supplice voce deos.
di tibi sunt [*]sint Caesar iuvenis, tua numina placa,
hac certe nulla est notior ara tibi.
25
non sinit illa sui vanas antistitis umquam
esse preces: nostris hinc pete rebus opem.
quamlibet exigua si nos ea iuverit aura,
obruta de mediis cumba resurget aquis.
tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis,
30
et valeant quantum numina testis ero.