Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum
marmore: carpsit opes illa ruina meas.
templa domus facient vobis urbesque beatae;
Naso suis opibus, carmine gratus erit.
35
parva quidem fateor pro magnis munera reddi,
cum pro concessa verba salute damus,
sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est,
et finem pietas contigit illa suum.
nec quae de parva pauper dis libat acerra
40
tura minus grandi quam data lance valent,
agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco
victima Tarpeios inficit icta focos,
nec tamen officio vatum per carmina facto
principibus res est aptior ulla viris.
45
carmina vestrarum peragunt praeconia laudum,
neve sit actorum fama caduca cavent.
carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri
notitiam serae posteritatis habet.
tabida consumit ferrum lapidemque vetustas,
50
nullaque res maius tempore robur habet.
scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti,
et quisquis contra vel simul arma tulit,
quis Thebas septemque duces sine carmine nosset,
et quicquid post haec, quidquid et ante fuit .
55
di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt,
tantaque maiestas ore canentis eget.
sic Chaos ex illa naturae mole prioris
digestum partes scimus habere suas:
sic adfectantes caelestia regna Gigantes
60
ad Styga nimbifero vindicis igne datos .