In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
at
enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. quae ista defensio est[*]ista defensio
est COpbk: est ista def. ed. Rom.
?
utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi enim res nova est[*]res nova est COpb: nova res est vulg.
. Verres
calumniatorem[*]calumniatorem CO: -es codd.
pler., Asc.
adponebat, Verres adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres
iudicabat; pecuniae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant[*]causas obtinebant πb al. (Zielinski,
p. 193): obtin. causas CO1, prob. Luterbacher
.
tu mihi ita defendas, 'non est ista Verri numerata pecunia?'
adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt; Volcatio dicunt sese dedisse.
quae vis erat in[*]in COp: om.
rell.
Volcatio tanta ut HS cccc milia[*]HS cccc milia om.
CO1
duobus hominibus[*]duobus hom. C2bk: duob.
nominibus C1O1pq (a duobus al.; i,
§86) auferret? ecquis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam
dedisset? veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo. at ego amplius
dico: HS quadringentiens cepisse te arguo contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse
numeratum; sed cum ob tua decreta, ob edicta[*]ob edicta CO1: om. πbd
, ob imperia, ob iudicia
pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
comites illi tui delecti manus erant tuae;
praefecti, scribae, accensi, medici[*]accensi medici CO1: med. acc.
p rell.
, haruspices, praecones manus erant tuae; ut
quisque[*]quo quisque πk
te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attingebat, ita maxime manus tua
putabatur; cohors tota illa[*]tota illa CO1: tota tua illa π: tua tota illa Par. 7786: tota illa tua
bδ
, quae plus mali Siciliae
dedit[*]Siciliae dedit C codd.: dedit Sic. vulg.
quam si centum cohortes fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia
fuit. quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo tibi datum, sed tua manu
numeratum[*]numeratum sit CO1 (om.
iudicari) iudicari necesse est. nam si hanc defensionem probabitis,
'non accepit[*]accepit C: accipit πbk
ipse,' licet omnia de pecuniis
repetundis iudicia tollatis. nemo umquam reus tam nocens[*]reus tam[*]Verba tam convictus in marg. O videntur inrepsisse
ex simili loco, i, §10 nocens Cp al.: v. Anecd. p. xxvii-xxviii. adducetur qui ista defensione non
possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam posthac reus tam perditus qui non ad Q.
\Muci innocentiam referatur, si cum isto conferatur? neque nunc tam isti
mihi[*]isti mihi C: mihi isti p
rell.
Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis temptare rationem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua de re, iudices, magnopere[*]magnopere
Cp (i, §27): magno opere edd.; cf.
§173 vobis providendum est: pertinet hoc ad summam rem publicam[*]rem p. COp: rei p. rell.
et ad existimationem
ordinis nostri[*]nostri CO1: om. p
rell.
salutemque sociorum. si enim innocentes existimari volumus, non
solum nos[*]nos abstinentes codd. praeter CO1
, sed etiam
nostros comites[*]nostros comites Cpb al.: com. nostr. O1
praestare
debemus.
11
primum omnium[*]omnium om. CO (add. O1 (add.
O1) opera danda est ut eos nobiscum educamus[*]educamus CO: ducamus rell.
qui nostrae famae capitique
consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes amicitiae fefellerit, ut
vindicemus[*]iudicemus pq (indic. r), missos faciamus, semper ita vivamus ut rationem reddendam nobis arbitremur.
Africani est hoc, hominis liberalissimi—verum tamen ea liberalitas est probanda quae sine
periculo existimationis est, ut in illo fuit:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum ab eo
quidam vetus adsectator et ex[*]et ex CO1: ex rell.
numero amicorum non impetraret uti[*]uti COp:
ut bqr Par. 7786 se praefectum in Africam duceret, et id
ferret moleste, 'noli,' inquit, 'mirari si tu hoc a me[*]tu hoc a me CO1b: tu a me hoc rell.
non impetras.
ego iam pridem ab eo cui meam existimationem caram fore arbitror peto ut mecum
praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non possum.' etenim re vera multo
magis est petendum ab hominibus, si salvi et honesti[*]et honesti CO: om. p rell.
esse volumus, ut eant nobiscum in
provinciam, quam[*]quam CO: quam hoc illis rell.
in benefici loco deferendum. sed tu cum et tuos amicos in
provinciam quasi in praedam invitabas et cum iis[*]is C: his O1: illis pb al.
ac per eos praedabare et
eos in contione anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis[*]de tuis CO1: de te rell.
, sed etiam de illorum
factis rationem esse reddendam?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum hos sibi quaestus constituisset magnos
atque uberes ex his[*]his C codd.: iis edd.
causis quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum sua cohorte,
cognoscere, tum illud infinitum genus invenerat ad innumerabilem pecuniam
corripiendam.
12
Dubium nemini est quin omnes omnium
pecuniae positae sint in eorum potestate qui iudicia dant, et eorum qui iudicant, quin nemo
vestrum possit aedis suas, nemo fundum, nemo bona patria obtinere, si, cum haec a quopiam
vestrum petita sint, praetor improbus, cui nemo intercedere[*]intercedere cOp Asc.: interdicere rell.
possit, det
quem velit iudicem, iudex nequam et levis quod praetor iusserit iudicet.