In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
audit haec
etiam Verres, et primo[*]primum O leniore O1b: leviore rell.
illo suo leniore artificio Heraclium
adgredi conatur, ut eum roget inspicienda[*]inspiciunda O1
,
quae non reddat[*]An quae mox reddat? (C. R. xviii. 24). deinde a quibusdam Syracusanis
admonetur,—hi autem quidam erant[*]quidam erant pb rell.: erant
quidam Oqr
adfines istius, quorum iste uxores numquam alienas
existimavit, Cleomenes et Aeschrio, qui quantum apud istum et quam turpi de causa potuerint ex
reliquis criminibus intellegetis: hi, ut dico, hominem admonent rem esse praeclaram,
refertam[*]ante refertam add. Lamb. domum
(supra §35) Fort. (post-laram) larem refertum? omnibus rebus, ipsum autem Heraclium hominem esse
maiorem natu, non promptissimum; eum praeter Marcellos patronum, quem suo iure[*]iure suo
δ
adire aut appellare posset, habere neminem; esse
in eo testamento quo ille heres esset scriptus[*]scriptus O1:
scriptum rell.
, ut statuas in palaestra deberet ponere.
'faciemus ut palaestritae negent ex testamento[*]ex test. neg. O
esse positas, petant hereditatem, quod eam palaestrae commissam
esse[*]commissam esse cO: commisisse rell.
dicant.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
placuit ratio Verri;
nam hoc animo providebat, cum tanta hereditas in controversiam venisset iudicioque peteretur,
fieri non posse ut sine praeda ipse discederet. adprobat consilium; auctor est ut
quam primum agere incipiant, hominemque id aetatis minime litigiosum quam tumultuosissime
adoriantur. scribitur Heraclio
dica.
15
primo mirantur omnes improbitatem
calumniae; deinde qui istum nossent partim suspicabantur, partim plane videbant adiectum esse
oculum hereditati. interea dies advenit quo die sese ex instituto ac lege Rupilia
dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. paratus ad hanc dicam sortiendam venerat.
tum eum docet Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia vetaret diebus
xxx sortiri dicam quibus scripta esset. dies xxx nondum fuerant.
sperabat Heraclius, si illum diem effugisset, ante alteram sortitionem Q. Arrium,
quem provincia tum maxime exspectabat, successurum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iste omnibus dicis[*]dicis cO1: iudiciis p rell.
diem distulit, et eam diem constituit ut hanc Heraclii
dicam sortiri post dies triginta ex lege posset. posteaquam
[*]postquam O
ea dies venit, iste incipit simulare se velle sortiri.
Heraclius cum advocatis adit et postulat ut sibi cum palaestritis, hoc est cum populo
Syracusano, aequo iure disceptare liceat. adversarii postulant ut in eam rem
iudices dentur, ex iis[*]iis Lamb.: his codd.
civitatibus quae in id forum convenirent[*]convenerant cO1
electi, qui Verri viderentur: Heraclius contra, ut iudices
ex[*]ex πk (§42 infra): e vulg.
lege Rupilia dentur, ut
ab institutis superiorum, ab auctoritate[*]dentur ne ab auct. (mediis
omissis)... recedatur O1
senatus, ab iure omnium
Siculorum ne recedatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
16
quid ego istius in iure dicundo[*]dicundo cO1 al.: dicendo pq
libidinem et scelera[*]et
scelera c: scelera O: om.
rell.
demonstrem? quis vestrum non in[*]in O: ex rell.
urbana iuris dictione cognovit? quis umquam isto praetore
Chelidone invita lege agere potuit? non istum, ut non neminem, provincia corrupit;
idem fuit qui Romae. cum id quod omnes intellegebant diceret Heraclius, ius esse
certum[*]certum ius esse O
Siculis inter se quo iure
certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius consul[*]P. Rup. consul cO: praetor Rup. ex S. C. rell.
de decem legatorum
sententia dedisset, hanc[*]hanc cO1: hoc rell.
omnis semper in Sicilia consules praetoresque servasse, negavit se e
lege[*]se e lege scripsi (§42 infra): se
lege cO1: se iudices e lege rell.
Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsi[*]ipsi commodum O
fuit, dedit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid hoc
homine[*]hoc homine cO: huic homini rell.
facias? quod supplicium dignum libidine eius invenias?
praescriptum tibi cum esset, homo deterrime et[*]deterrime et om. cO
impudentissime, quem ad modum iudices inter Siculos dares,
cum imperatoris populi Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum, dignitas, senatus
consultum intercederet, quo senatus[*]quo senatus scripsi: cuius
(=quo s.) codd.
consulto P. Rupilius de decem[*]de decem
scripsi: ċxċ O1: ex b
`Fabricianus'
legatorum sententia leges in Sicilia constituerat, cum omnes ante
te praetorem Rupilias leges et[*]leges et cOp: leges bδ
in ceteris rebus et in
iudiciis maxime[*]et in iudiciis maxime om. cO
servassent[*]servassent cO1: observassent rell.
, tu ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas ducere? tibi
nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis pudor, nullus iudici metus? nullius apud
te gravis auctoritas, nullum exemplum quod sequi velles?