In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
verum, ut institui dicere, quinque iudicibus nulla lege, nullo instituto, nulla reiectione[*]reiectione cO1: religione rell. , nulla sorte ex libidine istius datis, non qui causam cognoscerent, sed qui quod imperatum esset iudicarent, eo die nihil actum est; adesse iubentur postridie.
17
Heraclius interea, cum omnis insidias fortunis suis a praetore fieri videret, capit consilium de amicorum et propinquorum sententia non adesse ad iudicium; itaque illa nocte Syracusis[*]illa nocte Syr. Opq: Syr. illa nocte b al. (prob. Zielinski, p. 193) profugit. iste postridie[*]postridie O1: postero die p rell. mane, cum multo maturius quam umquam antea surrexisset, iudices citari iubet. Vbi comperit Heraclium non adesse, cogere incipit eos ut absentem Heraclium condemnent. illi eum commonefaciunt ut, si sibi[*]sibi cO: ei p rell. videatur[*]videretur (om. utatur)... ne cogat cO (negogat p), utatur instituto suo nec cogat ante horam decimam de absente secundum praesentem iudicare: impetrant.
interea sane perturbatus et ipse et eius amici et consiliarii moleste ferre coeperunt Heraclium profugisse; putabant absentis damnationem, praesertim tantae pecuniae, multo invidiosiorem fore quam si praesens damnatus esset. eo accedebat[*]accedere V quod iudices e[*]ex V lege Rupilia dati non erant; multo etiam rem turpiorem fore[*]fore cO: om. rell. et iniquiorem visum iri intellegebant. itaque hoc dum corrigere vult[*]uolt V , apertior eius cupiditas improbitasque facta est. nam illis quinque iudicibus uti se negat; iubet, id quod initio lege Rupilia fieri oportuerat, citari Heraclium et eos qui dicam scripserant; ait[*]ait VcOk: aitque pq se iudices ex lege[*]ċcċ ex lege cO: lege V (§39, supra) velle sortiri. quod ab eo pridie, cum multis lacrimis cum oraret[*]cum oraret V rell. (cf. ii, §57: iii, §67): oraret (om. cum) cO1 atque obsecraret[*]atque obsecraret om. cO1 , Heraclius impetrare non potuerat, id ei postridie[*]postridie VcO: postero die p rell. venit in mentem, ex lege[*]ex lege VO: e lege rell. Rupilia sortiri dicas oportere. educit ex urna tris[*]tris om. V ; his[*]his Ob: iis edd. ut absentem Heraclium condemnent imperat; itaque condemnant.
quae, malum, ista fuit amentia! Ecquando te rationem factorum tuorum redditurum putasti? ecquando his de rebus talis viros audituros existimasti? petatur hereditas ea[*]ea om. O1 , quae nulla debetur, in praedam praetoris? interponatur nomen civitatis? imponatur honestae civitati turpissima persona calumniae? neque hoc solum, sed ita res agatur[*]agatur cOb: agitur rell. ut ne simulatio quidem aequitatis ulla adhibeatur? nam, per deos immortalis, quid interest utrum praetor imperet vique cogat aliquem de suis bonis omnibus decedere, an huiusce modi iudicium det, quo iudicio indicta causa fortunis omnibus everti necesse sit[*]est O: everti sit necesse coni. Zielinski (p. 193)?
18
profecto enim negare non potes[*]negari non potest O te ex lege Rupilia sortiri iudices debuisse, cum praesertim Heraclius id postularet. sin illud dicis[*]dicis O (§12; iii, §48): dices rell. (Div. §12), te Heraclii voluntate ab lege recessisse, ipse te impedies, ipse tua defensione implicabere; quare enim primum ille[*]ille O1: ille ipse rell. adesse noluit, cum ex eo numero iudices haberet quos postularat[*]postularet O1 Par. 7786? deinde tu cur post illius fugam iudices alios sortitus es, si eos qui erant antea dati utriusque dederas voluntate? deinde ceteras dicas omnis illo foro M. Postumius quaestor sortitus est: hanc solam tu illo conventu reperiere sortitus.
ergo, inquiet[*]inquit O1 aliquis, donavit populo Syracusano illam hereditatem. primum, si id confiteri velim, tamen istum condemnetis necesse est; neque enim permissum est ut impune nobis liceat, quod alicui eripuerimus, id alteri tradere. verum ex ista reperietis hereditate ita istum[*]istum ita O (Div. § ii, §100; iii, §145) praedatum ut perpauca occulte fecerit; populum[*]populum O1: populum quidem rell. Syracusanum in maximam invidiam sua infamia, alieno praemio pervenisse, paucos Syracusanos,—eos qui nunc se[*]nunc se Oπk: se nunc b vulg. publice laudationis causa venisse dicunt,—et tunc[*]tunc πb: dū O: tum edd. participes praedae fuisse et nunc non ad istius laudationem, sed ad communem litium aestimationem venisse[*]sed ad... venisse om. cO . posteaquam damnatus est absens, non solum illius hereditatis de qua ambigebatur, quae erat HS triciens, sed omnium bonorum paternorum ipsius Heraclii, quae non minor erat pecunia, palaestrae Syracusanorum, hoc est Syracusanis, possessio traditur.