In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
per eosdem istius furtorum iniuriarum uxorumque socios istius imperio Syracusis Marcellia tolluntur maximo gemitu luctuque[*]et luctu O civitatis, quem illi diem festum cum recentibus beneficiis C. Marcelli[*]C. O: M. rell. debitum reddebant, tum generi nomini familiae Marcellorum maxima voluntate tribuebant. Mithridates in Asia, cum eam provinciam totam occupasset, Mucia non sustulit. Hostis, et hostis in ceteris rebus nimis ferus et immanis, tamen honorem hominis deorum religione consecratum violare noluit: tu Syracusanos[*]Syracusanis unum diem festum Marcellis impertire noluisti[*]vetuisti πb , per quos illi adepti sunt ut ceteros dies festos agitare[*]agitare cO1: agere rell. possent O1 possint rell. possent?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at vero praeclarum diem illis[*]illis cO1: om. rell. reposuisti Verria ut agerent, et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in compluris annos locarentur! iam in tanta istius impudentia remittendum aliquid videtur, ne omnia contendamus, ne omnia cum dolore agere videamur. nam me dies vox latera deficiant, si hoc nunc vociferari[*]vociferari cO: -are rell. velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrentur[*]arbitrantur O (ii, §158). O Verria praeclara! quo accessisti, quaeso[*]quo accessisti quaeso scripsi: quo acc. quasi c: acc. quo quasi O: quo quasi acc. br, unde Lambinus quo quaeso acc.: quo om. pq , quo non attuleris tecum istum[*]istum tecum O diem? etenim quam tu domum, quam urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum atque extersum reliqueris? quare appellentur sane ista Verria, quae non ex nomine sed ex manibus[*]moribus Manut. naturaque tua constituta esse videantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
22
quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam non facile reprimatur, videte, iudices. Bidis oppidum est tenue sane, non longe a Syracusis. hic [*]Hic O Non.: huius p rell. longe primus civitatis est Epicrates quidam[*]quidam Epicrates O (`pessime,' Zielinski, p. 193). huic hereditas HS quingentorum milium venerat a muliere quadam propinqua, atque ita propinqua ut, ea etiamsi intestata esset mortua, Epicratem Bidinorum legibus heredem esse oporteret. recens [*]recens O: recens Syracusana rell. erat illa res quam ante demonstravi, de Heraclio Syracusano, qui bona non perdidisset nisi ei venisset hereditas. huic quoque Epicrati venerat, ut dixi, hereditas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cogitare coeperunt eius inimici nihilo minus eodem praetore hunc everti[*]everti hunc O bonis posse quo[*]quo codd. praeter V (quam add. s. l. quemadmodum) Heraclius esset eversus. rem occulte instituunt; ad Verrem per eius interpretes deferunt. ita causa componitur ut item palaestritae Bidini[*]Bidini VcO1: Bidenses rell. peterent ab Epicrate hereditatem[*]hereditatem om. cO , quem ad modum palaestritae Syracusani ab Heraclio petivissent. numquam1 vos praetorem tam palaestricum vidistis; verum ita palaestritas defendebat ut ab illis ipse unctior abiret[*]abiret VcO1: discederet rell. . qui statim, quo quid[*]quo quid scripsi (C. R. xviii, p. 24): quod codd. Habet V qui statim quod statim praesensisset praesens esset, iubet cuidam amicorum suorum[*]suorum Vπk: om. cO (ii, §83): suor. amic. b al. numerari HS LXXX.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
res occultari satis non potuit; per quendam eorum qui interfuerant fit Epicrates certior. primo [*]Primum O (§36 supra) contemnere et neglegere coepit[*]contemnere et neglegere coepit V: negl. et cont. c. pr rell.: negl. c. et cont. O , quod causa prorsus quod disputari posset nihil habebat. deinde cum de Heraclio cogitaret et istius libidinem nosset, commodissimum putavit esse de provincia clam abire; itaque fecit; profectus est Regium.
23
quod ubi auditum est, aestuare illi qui pecuniam dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; nam Heraclius tamen adfuerat, cum primo[*]primo VO1: primum πb sunt dati iudices; de hoc qui, antequam aditum in ius esset, antequam mentio denique controversiae facta esset ulla, discessisset, putabant nihil agi posse. homines Regium proficiscuntur; Epicratem conveniunt; demonstrant[*]et demonstr. O , id quod ille sciebat, se HS LXXX dedisse; rogant eum ut sibi[*]sibi VcO: om. rell. id quod ab ipsis abisset pecuniae curet, ab sese caveat quem ad modum velit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse acturum.