In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
cum haec essent ita[*]ita essent V constituta, Verres tot annis atque adeo saeculis tot inventus est qui haec non commutaret sed everteret[*]verteret V , eaque quae iam diu ad salutem sociorum utilitatemque[*]utilitatemque VO: utilitatem p al. rei publicae composita comparataque essent ad suos improbissimos quaestus converteret; qui primum certos instituerit[*]institueret π nomine decumanos, re vera ministros ac satellites cupiditatum suarum, per quos ostendam sic provinciam per triennium vexatam atque vastatam, iudices, ut eam multis annis multorum innocentia sapientiaque recreare nequeamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
Eorum omnium[*]omnium om. V qui decumani vocabantur princeps erat Q. ille Apronius, quem videtis; de cuius improbitate singulari gravissimarum legationum querimonias audivistis. aspicite, iudices, vultum hominis et aspectum, et ex ea contumacia quam hic in perditis rebus[*]audivistis O: audistis p vulg. retinet illos eius spiritus Siciliensis quos fuisse putetis cogitate ac recordamini[*]recordamini VO: cogitate ac recordamini p rell. . hic est Apronius quem in provincia tota Verres, cum undique nequissimos homines conquisisset, et[*]et om. V cum ipse secum sui similis duxisset non parum multos, nequitia luxuria audacia sui simillimum iudicavit; itaque istos inter se perbrevi tempore non res, non ratio, non commendatio aliqua, sed studiorum turpitudo similitudoque coniunxit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Verris mores improbos impurosque nostis: fingite vobis si potestis, aliquem[*]vobis si potestis aliquem V et pler. (s''i pot. vo''bis aliq. p): vobis aliq. si pot. O qui in omnibus isti[*]istis VO rebus par ad omnium flagitiorum nefarias libidines esse possit; is erit Apronius ille qui, ut ipse non solum vita sed[*]sed cO: sed etiam rell. (iii, §§1, 56) corpore atque ore significat, immensa aliqua vorago est aut[*]aut p vulg.: ac cod. Vrs.: et Halm (v, §§34, 64) gurges vitiorum turpitudinumque omnium. hunc in omnibus stupris, hunc in fanorum expilationibus, hunc in impuris conviviis principem adhibebat; tantamque habet morum similitudo coniunctionem atque concordiam ut Apronius, qui aliis inhumanus ac barbarus, isti uni commodus ac disertus videretur; ut quem omnes odissent neque videre vellent, sine eo iste esse non posset; ut cum alii ne conviviis quidem isdem quibus Apronius, hic isdem etiam poculis uteretur; postremo ut odor Aproni taeterrimus oris et corporis,—quem, ut aiunt, ne bestiae quidem ferre possent,—uni isti suavis et iucundus videretur. ille erat in tribunali proximus, in cubiculo solus, in convivio dominus, ac tum maxime cum accubante praetextato praetoris filio saltare in convivio[*]saltare in convivio O (prob. Ziel. p. 195): in conv. salt. p rell. (Deiot. §26) nudus[*]nudus om. πk coeperat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
hunc, uti dicere institui, principem Verres ad fortunas[*]ad fortunas cO: ad evertendas fortunas p rell. aratorum vexandas diripiendasque esse voluit: huius audaciae nequitiae crudelitati fidelissimos socios optimosque civis scitota hoc praetore traditos, iudices, atque addictos fuisse novis institutis et edictis, tote Hieronica lege, quem ad modum antea[*]antea Opq: ante V (ii, §82; §12 supra) dixi, reiecta ac[*]ac V: et p rell. repudiata.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
primum edictum, iudices, audite[*]audite iudices O (§80 infra) praeclarum: quantum decumanus edidisset aratorem sibi decumae dare oportere, ut tantum arator decumano dare cogeretur. quo modo? quantum poposcerit Apronius, dato. quid est hoc? utrum praetoris institutum in socios an in hostis victos insani edictum atque imperium tyranni? ego tantundem dabo[*]tantundem dabo V (cf. §201 infra): tantum dem p Lamb. edd.: tantundem rell. quantum ille poposcerit? poscet omne quantum exaravero. quid omne? plus immo etiam, inquit, si volet. quid tum? quid censes? aut dabis aut contra edictum fecisse damnabere. per deos immortalis, quid est hoc? veri enim simile[*]enim simile VcO: simile enim p rell. non est.