In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sic
mihi persuadeo, iudices, tametsi omnia in istum hominem convenire putetis, tamen hoc vobis
falsum videri. ego enim, cum hoc tota Sicilia diceret, tamen adfirmare non auderem,
si haec edicta non ex ipsius tabulis totidem verbis recitare possem, sicuti faciam.
da, quaeso, scribae, recitet[*]scribae: recitet edd. praeter
Muellerum
ex codice professionem. recita. EDICTVM DE
PROFESSIONE[*]ex codice professione r edictum de professionem V:
profess. rectia om. O: lacunam habent
π
. negat me recitare totum; nam id
significare nutu videtur. quid praetereo? an illud, ubi caves tamen Siculis et
miseros respicis aratores? dicis enim te in decumanum, si plus abstulerit quam debitum sit, in
octuplum iudicium daturum[*]daturum VO: daturum esse rell. (prob. Zielinski, p. 195).
nihil mihi placet praetermitti; recita hoc quoque quod postulat totum.
recita
[*]ċRċ ( = Recita) Vp2: om. O
rell. (ċRċ edictum de iudicio in octuplum, ut V, ita suppl. in vers.
vac. p2 q2). EDICTVM DE IVDICIO IN OCTVPLVM. Iudicio ut arator decumanum
persequatur? miserum atque iniquum! ex agro homines
traducis[*]traducis VOpq: miserum... traduci vulg.
in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum rusticarum[*]rusticarum
rerum O
ad insolitam litem atque iudicium?
11
cum
omnibus in aliis vectigalibus, Asiae Macedoniae Hispaniae Galliae Africae Sardiniae, ipsius
Italiae quae vectigalia sunt —cum in his, inquam, rebus omnibus[*]omnibus om. V
publicanus[*]aut O1
Mueller
petitor ac pignerator, non ereptor neque possessor soleat esse, tu de
optimo, de iustissimo, de honestissimo genere hominum, hoc est de aratoribus, ea iura
constituebas quae omnibus aliis essent contraria? Vtrum est aequius, decumanum petere an
aratorem repetere? iudicium integra re an perdita fieri? eum qui manu quaesierit, an eum qui
digito sit licitus[*]sit licitus Vq (prob. Ziel.
l.c.): licitus sit rell.
possidere? quid? qui
singulis iugis arant, qui ab opere ipsi non recedunt,—quo in numero magnus ante te praetorem
numerus ac[*]ac VO: om. p rell.
magna multitudo Siculorum fuit,— quid facient cum dederint Apronio quod poposcerit? relinquent
arationes, relinquent Larem familiarem suum? venient Syracusas, ut te praetore videlicet aequo
iure Apronium, delicias ac vitam tuam, iudicio recuperatorio persequantur?
verum esto: reperietur aliqui[*]aliqui VO: aliquis p rell.
fortis et experiens arator, qui,
cum tantum dederit decumano quantum ille deberi dixerit, iudicio repetat et poenam octupli
persequatur: exspecto vim edicti, severitatem praetoris: faveo aratori, cupio octupli damnari
Apronium. quid tandem postulat arator? nihil nisi ex edicto iudicium in octuplum.
quid Apronius? non recusat. quid praetor? iubet recuperatores reicere.
'decurias scribamus[*]exscribamus cO
.'
quas decurias? 'de cohorte mea reicies,' inquit. 'quid? ista
cohors[*]cohors ista V
quorum hominum est?' Volusi
haruspicis et Corneli medici et horum canum quos tribunal meum vides lambere; nam de conventu
nullum umquam iudicem nec recuperatorem dedit; iniquos decumanis aiebat omnis esse[*]aiebat
omnis esse V: esse aiebat omnes esse O: esse
aiebat omnes ck (non p): omnes dicebat esse
π
qui ullam agri glebam possiderent.
veniendum erat ad eos contra Apronium qui nondum[*]nondum VO: nondum etiam p rell.
Aproniani convivi crapulam
exhalassent.
12
O praeclarum et commemorandum iudicium! o
severum edictum! o tutum perfugium aratorum!
atque ut intellegatis cuius modi ista iudicia in octuplum, cuius modi istius de
cohorte recuperatores existimati sint, sic attendite. ecquem putatis
decumanum[*]decumanum putatis O
, hac licentia permissa ut
tantum ab aratore quantum poposcisset auferret, plus quam deberetur poposcisse?
considerate cum vestris animis vosmet ipsi ecquem putetis, praesertim cum id non
solum avaritia[*]avaritia VcO: sine avaritia p
rell.
sed etiam imprudentia accidere potuerit. multos necesse est.
at ego omnis dico plus, ac multo plus[*]ac multo plus VcO: om. rell. (habet p omnis plus
quam dec. abst. mediis omissis), quam decumam[*]decumam VO: -as p rell.
abstulisse.
cedo mihi unum ex triennio praeturae tuae qui octupli damnatus sit.
damnatus? immo vero in quem iudicium ex edicto tuo postulatum sit. nemo
erat videlicet aratorum qui iniuriam sibi factam queri posset, nemo decumanorum qui grano
amplius sibi quam[*]sibi quam Vp rell.: quam sibi O
deberetur deberi professus esset. immo vero contra
rapiebat et asportabat quantum a quoque volebat Apronius, omnibus autem locis aratores
spoliati ac vexati querebantur; neque tamen ullum iudicium reperietur.
quid est hoc? tot
[*]tot (ante viri) cO: om. rell.
viri
fortes honesti gratiosi, tot Siculi, tot equites Romani, ab homine nequissimo ac turpissimo
laesi poenam octupli sine ulla dubitatione commissam non persequebantur? quae
causa, quae ratio est? una illa, iudices, quam videtis, quod ultro etiam inlusos se et
inrisos[*]irrisos cOk: irritos p
rell.
ab iudicio discessuros videbant. etenim quod esset iudicium, cum
ex Verris turpissimo flagitiosissimoque comitatu tres recuperatorum nomine adsedissent
adseculae istius, non a patre ei traditi sed a meretricula commendati?