In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ageret videlicet causam arator; nihil sibi frumenti ab Apronio
relictum, bona sua etiam direpta, se pulsatum verberatumque diceret; conferrent viri boni
capita, de comissatione loquerentur inter se ac de mulierculis, si quas a praetore abeuntis
possent deprehendere; res agi videretur. surrexisset Apronius, nova dignitas
publicani, non ut decumanus squaloris plenus ac pulveris, sed unguentis oblitus, vino
vigiliisque languidus; omnia primo motu ac spiritu suo vini unguenti corporis odore
complesset. dixisset haec quae volgo dicere solebat, non se decumas emisse, sed
bona fortunasque aratorum, non se decumanum esse Apronium, sed Verrem alterum dominum illorum
ac tyrannum. quae cum dixisset, illi viri optimi[*]viri optimi
optiliu O: viri auct. Halm. secl.
Kays.
de cohorte istius recuperatores non de absolvendo Apronio deliberarent, sed
quaererent ecquo modo petitorem ipsum Apronio condemnare possent[*]condemnare possent cOq: condemnarent pk
.
13
hanc
tu licentiam diripiendorum aratorum cum decumanis, hoc est cum Apronio permisisses, ut quantum
vellet posceret, quantum poposcisset auferret, hoc tibi defensionis ad iudicium tuum
comparabas, habuisse te edictum recuperatores daturum in octuplum[*]in octuplum daturum O
? si mehercule[*]mehercules O (§46 infra) ex omni copia conventus Syracusani,
splendidissimorum honestissimorumque hominum[*]hon. hominum cO:
hom. hon. p rell.
, faceres potestatem aratori non modo
reiciendi sed etiam sumendi recuperatores, tamen[*]tamen codd. praeter
O (iam) hoc novum genus iniuriae ferre nemo posset, te, cum tuos omnis fructus
publicano tradidisses et rem de manibus amisisses, tum bona tua repetere ac persequi lite
atque iudicio.
cum vero verbo iudicium sit in
edicto, re quidem vera[*]re vera quidem O
tuorum comitum,
hominum nequissimorum, conlusio cum decumanis, sociis tuis atque adeo procuratoribus, tamen
audes ullius mentionem iudici[*]ment. iudici Oπk (prob. Ziel. p. 195): iud. ment. rell.
facere? praesertim cum id non modo oratione mea sed etiam
re ipsa refellatur, quod in tantis incommodis aratorum iniuriisque decumanorum nullum ex isto
praeclaro edicto non modo factum sed ne postulatum quidem iudicium invenitur[*]quod...
invenitur cO: cum... inveniatur p
rell.
.
erit tamen in aratores lenior quam videtur. nam qui in decumanos octupli
iudicium se daturum edixit, idem habuit in edicto se in aratorem in quadruplum daturum.
quis hunc audet dicere aratoribus infestum aut inimicum fuisse? quanto lenior est
quam in publicanum! edixit ut, quod decumanus edidisset sibi dari oportere, id ab
aratore magistratus Siculus exigeret. quid est reliqui[*]est reliqui c
F
p rell.: reliqui est O
iudici quod in
aratorem dari possit[*]possit O: posset rell. (iii, §140)? 'non malum est,' inquit, 'esse istam formidinem,
ut, cum exactum sit ab aratore, tamen ne se commoveat reliquus metus iudici sit.'
si iudicio vis a me exigere, remove Siculum magistratum: si hanc vim adhibes, quid
opus est iudicio? quis porro erit quin[*]quin πk: qui O: qui non rell.
malit decumanis tuis dare quod poposcerint, quam ab adseculis tuis
quadruplo[*]quadruplo cO: quadrupli rell.
condemnari?
14
illa
vero praeclara est clausula edicti, quod omnium controversiarum quae essent inter aratorem et
decumanum, si uter velit, edicit se recuperatores daturum. primum quae potest esse
controversia, cum is qui petere debet aufert, et cum is non quantum debetur sed quantum
commodum est aufert, ille autem unde ablatum est iudicio suum recuperare nullo modo potest?
deinde in hoc homo luteus etiam callidus ac veterator esse vult, quod ita scribit,
SI VTER VOLET[*]velit Oq
, RECVPERATORES DABO.
quam lepide se furari putat! Vtrique facit potestatem, sed utrum ita scripserit,
'si uter volet' an 'si decumanus volet[*]dec. velit O
,'
nihil interest; arator enim tuos istos recuperatores numquam volet.