In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quid? illa cuius modi sunt quae ex tempore ab Apronio admonitus
edixit? Q. Septicio, honestissimo equite Romano, resistente Apronio et adfirmante se plus
decuma non daturum, exoritur peculiare edictum repentinum, ne quis frumentum de area tolleret
antequam cum decumano pactus esset. ferebat hanc quoque iniquitatem
septicius et imbri frumentum corrumpi in area patiebatur, cum illud edictum
repente uberrimum et quaestuosissimum nascitur, ut an te Kalendas Sextilis omnis decumas ad
aquam deportatas haberent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc edicto non Siculi,
nam eos quidem superioribus edictis satis perdiderat atque adflixerat, sed isti ipsi equites
Romani qui suum ius retinere se contra Apronium posse erant arbitrati, splendidi homines et
aliis praetoribus gratiosi, vincti Apronio traditi sunt. attendite enim cuius modi
edicta sint. NE TOLLAT, inquit, EX AREA, NISI ERIT PACTVS. satis haec magna vis est
ad inique paciscendum; malo enim plus dare quam non mature ex area tollere. at ista
vis Septicium et non nullos septici similis non coercet, qui ita dicunt,
'non
[*]non cO: ne p
rell.
tollam potius quam paciscar.' his hoc opponitur[*]opponitur
cO: apponitur p rell.
,
'deportatum habeas ante Kalendas Sextilis.' deportabo igitur. 'Nisi
pactus eris, non commovebis.' sic deportandi dies praestituta tollere cogebat ex
area: prohibitio[*]prohibitio cO: cohibitio p
rell.
tollendi, nisi pactus esset, vim adhibebat pactioni, non voluntatem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
15
iam
vero illud non solum contra legem Hieronicam nec solum contra consuetudinem superiorum, sed
etiam contra omnia iura Siculorum, quae habent a senatu populoque Romano, ne quis extra suum
forum vadimonium promittere cogatur. statuit iste ut arator decumano quo[*]quo
cO: quod p rell.
vellet decumanus
vadimonium promitteret, ut hic quoque Apronio, cum ex Leontino usque[*]usque ad O
Lilybaeum aliquem vadaretur, ex miseris aratoribus calumniandi
quaestus accederet. quamquam illa fuit ad calumniam singulari consilio reperta
ratio, quod edixerat ut aratores iugera sationum suarum profiterentur. quae res cum
ad pactiones iniquissimas magnam vim habuit, sicut ostendam, neque[*]ostendam neque cO: ostendemus nec p rell.
ad ullam
utilitatem rei publicae pertinuit, tum vero ad calumnias, in quas omnes inciderent quos vellet
Apronius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Vt enim quisque contra voluntatem eius dixerat,
ita in eum iudicium de professione iugerum postulabatur, cuius iudici metu magnus a multis
frumenti numerus ablatus magnaeque pecuniae coactae sunt; non quo iugerum numerum vere
profiteri esset difficile aut amplius etiam profiteri, quid enim in eo periculi esse
posset[*]esse posset p rell.: possit esse O (§161 infra)? sed causa erat iudici postulandi quod
ex edicto professus non esset. iudicium autem quod fuerit isto praetore, si quae
cohors et qui comitatus fuerit meministis, scire debetis. quid igitur est quod ex
hac iniquitate novorum edictorum intellegi velim, iudices? iniuriamne factam
sociis? at videtis. auctoritatem superiorum repudiatam? non audebit negare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
16
tantum
Apronium[*]Apron. tm
O
isto praetore potuisse? confiteatur necesse est.
sed vos fortasse, quod vos lex commonet, id in hoc loco quaeretis, num quas ex
hisce rebus pecunias ceperit. docebo cepisse maximas, omnisque eas iniquitates de
quibus antea dixi sui quaestus causa constituisse vincam[*]vincam cO: convincam p al.
, si prius illud propugnaculum quo
contra omnis meos impetus usurum se putat ex defensione eius deiecero.
'Magno,' inquit, 'decumas vendidi.' quid ais[*]ais om.
O
? an tu decumas, homo audacissime atque amentissime, vendidisti? tu
partis eas quas te senatus populusque Romanus voluit, an fructus integros atque adeo bona
fortunasque aratorum omnis vendidisti? si palam praeco iussu tuo praedicasset non
decumas frumenti sed dimidias venire partis, et ita emptores accessissent ut ad dimidias
partis emendas, si pluris vendidisses tu dimidias quam ceteri decumas, cuinam mirum videretur?
quid? si[*]Quid si VO: Quid vero si p edd.
praeco decumas pronuntiavit, re vera,—hoc est lege, edicto,
condicione,—plus etiam quam dimidiae venierunt, tamen[*]tamenne malit
Muell. (§49 infra) hoc tibi praeclarum putabis, te
pluris quod non licebat quam ceteros quod oportebat vendidisse? pluris decumas
vendidisti[*]decum. vend. cO (prob.
Ziel.): vend. decum. Vp rell.
quam ceteri.