In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quibus rebus id adsecutus es? innocentia? aspice aedem Castoris; deinde, si audes, fac mentionem innocentiae. diligentia? codicis lituras tui contemplare in Stheni Thermitani nomine; deinde aude te dicere[*]diere aude te V diligentem. ingenio? qui testis interrogare[*]interrogare VO: -ari p rell. priore actione nolueris et iis tacitus[*]tacitus VcO: tacitum rell. (et iis... malueris om. π ) os tuum praebere malueris, quamvis et te et patronos tuos ingeniosos esse dicito. quare igitur id quod ais adsecutus es? Magna est laus[*]est laus V: enim est laus p: enim laus est qr si superiores consilio vicisti, posterioribus exemplum atque auctoritatem reliquisti. tibi fortasse idoneus fuit nemo quem imitarere; at te videlicet inventorem rerum optimarum ac principem imitabuntur omnes.
quis arator te praetore decumam dedit? quis duas? quis non maximo se adfectum beneficio putavit cum tribus decumis pro una defungeretur, praeter paucos qui propter societatem furtorum tuorum[*]tuorum om. V nihil omnino dederunt? vide inter importunitatem tuam senatusque bonitatem quid intersit. senatus cum temporibus rei publicae cogitur ut decernat ut alterae decumae exigantur, ita decernit ut pro his decumis pecunia[*]pro his dec. pec. VO: pec. pro his dec. p rell. solvatur aratoribus, ut, quod[*]quod V: quo cOπ plus sumitur quam debetur, id emi non auferri putetur: tu cum tot decumas non senatus consulto, sed novis edictis tuis nefariisque institutis exigeres et eriperes, magnum te fecisse arbitrare[*]arbitrare VO: -abare, -abere p rell. si pluris vendideris quam L. Hortensius, pater istius Q. Hortensi, quam Cn. Pompeius, quam C. Marcellus[*]C. Marc. VO: M. Marc. rell. , qui ab aequitate, ab lege, ab institutis non recesserunt?
an tibi unius anni aut bienni ratio fuit habenda[*]fuit habenda VO: habenda fuit p rell. , salus provinciae, commoda rei frumentariae, ratio rei publicae in posteritatem[*]in posteritatem VcO: in posterum πk fuit neglegenda? cum rem ita constitutam accepisses ut et populo Romano satis frumenti ex Sicilia suppeditaretur et aratoribus tamen arare atque agros colere expediret, quid effecisti, quid adsecutus es? Vt populo Romano nescio quid te praetore[*]praetore VO: om. πk ad decumas accederet, deserendas arationes relinquendasque curasti. successit tibi L. Metellus. tu innocentior quam Metellus? tu laudis et honoris cupidior? tibi enim consulatus quaerebatur, Metello paternus honos et avitus neglegebatur. multo minoris vendidit non modo quam tu, sed etiam quam qui ante te[*]te om. Vq (§18 supra) vendiderunt.
17
quaero, si ipse excogitare non potuerat[*]potuerat VO: poterat rell. quem ad modum quam plurimo venderet, ne tua quidem recentia proximi praetoris vestigia persequi poterat, ut tuis praeclaris abs te principe inventis et excogitatis edictis atque institutis uteretur?
ille vero tum se minime Metellum fore putavit[*]putavit V: putabit O: putasset p rell. si te ulla in re imitatus esset; qui ab urbe Roma, quod nemo umquam post hominum memoriam fecit, cum sibi in provinciam proficiscendum putaret, litteras ad Siciliae civitates[*]civitates Siciliae V miserit, per quas hortatur et rogat ut arent, ut serant. in beneficio praetor[*]praetor VO: p r p: populi Romani rell. (i, §4) hoc petit aliquanto ante adventum suum et simul ostendit se lege Hieronica venditurum, hoc est in omni ratione decumarum nihil istius[*]istius V: isti p rell. simile facturum. atque haec non cupiditate aliqua scribit inductus ut in alienam provinciam mittat litteras[*]litteras mittat V ante tempus, sed consilio, ne, si tempus sationis praeterisset, granum ex[*]ex cO: de V: in rell. (ii, §§24, 189; iii, §14 iv, §7) provincia Sicilia nullum haberemus.
cognoscite Metelli litteras. recita [*]Recita om. V . EPISTVLA L. METELLI.
18
hae litterae, iudices, L. Metelli, quas audistis, hoc quantum est ex Sicilia frumenti hornotini exaraverunt: glebam commosset in agro decumano Siciliae nemo, si Metellus hanc epistulam non misisset. quid? Metello divinitus hoc venit in mentem an ab Siculis[*]a Siculis V , qui Romam frequentissimi convenerant, negotiatoribusque[*]a negotiatoribus V Siciliae doctus est? quorum quanti conventus ad Marcellos, antiquissimos Siciliae patronos, quanti ad Cn. Pompeium tum[*]tum Maius, edd. recc.: tuum V: om. rell. consulem designatum, ceterosque illius provinciae necessarios fieri soliti sint, quis ignorat? quod quidem, iudices, nullo umquam de homine factum est, ut absens accusaretur ab iis palam quorum in bona liberosque summum imperium potestatemque haberet. tanta vis erat iniuriarum ut homines quidvis perpeti quam non de istius improbitate deplorare et conqueri mallent.