In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quas litteras cum ad omnis civitates prope suppliciter misisset Metellus, tamen antiquum modum sationis nulla ex parte adsequi[*]adsequi VcO: exsequi rell. potuit; diffugerant enim permulti, id quod ostendam, nec solum arationes sed etiam sedes suas patrias istius iniuriis exagitati reliquerant.
non mehercule[*]mehercules O (§32 supra) augendi[*]augendi criminis VO: crim. aug. p rell. criminis causa, iudices, dicam, sed, quem ipse accepi[*]ipse accepi VO: accepi ipse rell. oculis animoque sensum, hunc vere apud vos et, ut potero, planissime exponam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam cum quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi adfecta visa est ut eae[*]eae Vp: esse O: hae rell. terrae solent in quibus bellum acerbum diuturnumque versatum est. quos ego campos antea collisque nitidissimos viridissimosque vidissem, hos ita vastatos nunc ac desertos videbam ut ager ipse cultorem desiderare ac lugere dominum videretur. Herbitensis ager et Hennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyrinensis ita relictus erat ex maxima parte ut[*]ut ex maxima parte O non solum iugorum[*]iugorum V (§121 infra): iugerum rell. sed etiam dominorum multitudinem quaereremus; Aetnensis vero ager, qui solebat esse cultissimus, et, quod caput est rei frumentariae, campus Leontinus,—cuius antea[*]ante V (ii, §82; iii, §§24, 63) species haec erat ut, cum obsitum vidisses, annonae caritatem non vererere,—sic erat deformis atque horridus ut in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus; labefactarat enim vehementer aratores iam superior annus, proximus vero funditus everterat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
19
tu mihi etiam audes mentionem facere decumarum? tu in tanta improbitate[*]in tanta improb. cO: om. rell. (unde vulg. tu in tanta acerbitate), in tanta acerbitate, in tot ac[*]ac O: et p rell. (§53) tantis iniuriis, cum in arationibus et in earum rerum iure provincia Sicilia consistat, eversis funditus aratoribus, relictis agris, cum in provincia tam locuplete ac referta non modo rem sed ne spem quidem ullam reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabis[*]putas al. in mg. Lamb. 1584 habere cum dices[*]dices p rell.: dicis Oq al. in mg. Lamb. 1584 te pluris quam ceteros decumas vendidisse? quasi vero aut populus Romanus hoc voluerit aut senatus hoc tibi[*]tibi hoc O mandaverit, ut, cum omnis aratorum fortunas decumarum nomine eriperes, in posterum fructu illo commodoque rei frumentariae[*]frum. rei O populum Romanum privares[*]rem publicam privares O, al. in mg. Lamb. 1584, deinde, si quam partem tuae praedae ad summam decumarum addidisses, bene de re publica[*]bene de re pub. cO: om. p rell. , bene de populo Romano meritus viderere. atque [*]Atque cO: atque haec p rell. perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius reprehendenda, quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem, duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctoritatem repudiarit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Magno tu decumas vendidisti. quid? si doceo te non minus domum tuam avertisse quam Romam misisse decumarum nomine, quid habet populare oratio[*]oratio O (§48 supra): ratio p rell. tua, cum ex provincia populi Romani aequam partem tu tibi sumpseris ac[*]ac O: atque p rell. populo Romano miseris? quid? si duabus partibus doceo te amplius frumenti abstulisse quam populo Romano misisse, tamenne putamus patronum tuum in hoc crimine cerviculam iactaturum et populo se ac coronae[*]ac coronae cO: ad coronam rell. daturum? haec vos antea[*]ante π , iudices, audistis, verum fortasse ita audistis ut auctorem rumorem haberetis sermonemque omnium[*]omnium codd. (prob. Ziel. p. 195): hominum ed. Asc. 1511, Mueller . cognoscite nunc innumerabilem pecuniam frumentario nomine ereptam, ut simul illam quoque eius vocem improbam agnoscatis qui se uno quaestu decumarum omnia sua pericula redempturum esse dicebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
20
audivimus hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse vestrum[*]vestrum esse O quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos. nihil aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui male de isto existimarint[*]existimarunt O , nisi hoc. nam socii putandi sunt quos inter res communicata est: ego rem totam fortunasque aratorum omnis[*]omnes aratorum O istius fuisse dico, Apronium Veneriosque servos,—quod isto praetore fuit novum genus publicanorum,—ceterosque decumanos procuratores istius quaestus et administros[*]administros cO: ministros p rell. rapinarum fuisse dico[*]fuisse dico cO: dico fuisse p rell. .