In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
'quo modo hoc doces?' quo modo ex illa
locatione[*]illa locatione O: loc. ill. rell.
columnarum docui istum esse[*]esse om. πk
praedatum: opinor, ex eo maxime quod iniquam legem
novamque dixisset. quis enim umquam conatus est iura omnia et consuetudinem omnium
commutare cum vituperatione sine quaestu? Pergam atque[*]atque et O
insequar longius. iniqua lege vendebas, quo pluris
venderes. cur addictis iam[*]addictis iam O: iam
addictis p rell.
et venditis decumis, cum iam ad summam
decumarum nihil, ad tuum quaestum multum posset accedere, subito atque ex tempore nova
nascebantur edicta? nam ut vadimonium decumano, quocumque is vellet, promitteretur,
ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut ante[*]ut ante cO: ante π
Kalendas Sextilis decumas
deportatas haberet[*]haberet O: haberent p
rell.
, haec omnia iam venditis decumis anno tertio te edixisse dico; quae si rei
publicae causa faceres, in vendundo[*]vendundo Op rell.: vendendo
edd.
essent pronuntiata; quia tua causa faciebas, quod erat
imprudentia praetermissum, id quaestu ac tempore admonitus reprehendisti[*]deprehend. cO
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illud vero cui
probari potest, te sine tuo quaestu, ac maximo quaestu, tantam tuam infamiam, tantum capitis
tui fortunarumque tuarum[*]tuarum cO: om. p
rell.
periculum neglexisse ut, cum totius Siciliae cotidie gemitus
querimoniasque audires, cum, ut ipse dixisti, reum te fore putares, cum huiusce iudici
discrimen ab opinione tua non abhorreret, paterere tamen aratores indignissimis iniuriis
vexari ac diripi? profecto, quamquam es singulari crudelitate et audacia, tamen abs
te totam abalienari[*]abalienari Vc: alienari p
rell.
provinciam, tot homines honestissimos ac locupletissimos[*]ac locuplet.
cO: om. Vp rell. (ii, §23; infra 25; iii, §§97, 186; iv, §25) tibi inimicissimos fieri
nolles, nisi hanc rationem et cogitationem salutis tuae pecuniae cupiditas ac praesens illa
praeda superaret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etenim quoniam summam
ac[*]ac VO: et p rell.
numerum
iniuriarum vobis, iudices, non possum expromere[*]expromere cO:
exponere rell.
, singillatim autem de unius cuiusque incommodo
dicere infinitum est, genera ipsa iniuriarum, quaeso, cognoscite.
21
Nympho est Centuripinus, homo gnavus et industrius,
experientissimus ac diligentissimus arator[*]et exper. arator (om.
ac dilig.) V (Ziel. p. 195).
is cum arationes magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes, sicut
ille est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna impensa magnoque instrumento tueretur,
tanta ab isto iniquitate oppressus est ut non modo arationes relinqueret, sed etiam ex Sicilia
profugeret Romamque una cum multis ab isto eiectis veniret. fecit ut decumanus
Nymphonem negaret ex edicto illo[*]illo VO: om.
πk
praeclaro, quod nullam ad aliam rem nisi
ad huius modi quaestus pertinebat, numerum iugerum professum esse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nympho cum se vellet aequo[*]aequo vellet V
iudicio defendere, dat iste viros optimos recuperatores, eundem illum medicum Cornelium, is
est Artemidorus Pergaeus, qui in sua patria dux isti[*]istius O
quondam et magister ad spoliandum[*]spoliandum VO:
despol. p rell.: expol. q
Dianae
templum fuit, et haruspicem Volusium[*]Volusium VcO: Volusianum rell.
et Valerium praeconem. Nympho antequam plane constitit
condemnatur. quanti fortasse quaeritis. nulla erat edicti poena certa:
frumenti eius omnis[*]omnis eius O
quod in areis esset.
sic Apronius decumanus non decumam debitam, non frumentum remotum atque celatum,
sed tritici Vll milia medimnum ex Nymphonis arationibus edicti poena, non redemptionis aliquo
iure tollit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
22
Xenonis Menaeni,
nobilissimi hominis, uxoris fundus erat colono locatus; colonus, quod decumanorum iniurias
ferre non poterat, ex agro profugerat. Verres in Xenonem iudicium dabat illud suum damnatorium
de iugerum professione. Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum esse dicebat.
dabat
[*]Dat V
iste iudicium, SI
PARERET[*]pareret Vp: paret cOqr
IVGERA EIVS FVNDI PLVRA ESSE QVAM COLONVS ESSET PROFESSVS, tum uti[*]ut Vqr
Xeno damnaretur. dicebat ille non modo se non arasse[*]se non
arasse VcO: non arasse se π
,
id quod satis[*]satis cp et pler.: satum V:
sat O esse eius O
erat, sed nec
dominum eius esse fundi nec locatorem; uxoris[*]uxoris VcO: uxorem
p rell.
esse; eam ipsam suum negotium gerere, ipsam
locavisse. defendebat Xenonem homo summo splendore et summa auctoritate praeditus,
M. Cossutius. iste nihilo minus iudicium HS IDDD[*]HS i333 V: HċSċ lxxx p: om. cO
dabat.
ille tametsi recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat, tamen iudicium
se accepturum[*]se accepturum VO: accept. se p
rell.
esse dicebat. tum iste maxima[*]maxima cO: magna Prisc. vulg.
voce Veneriis imperat, ut Xeno
audiret, dum res iudicetur[*]iudicetur cO: iudicaretur rell.
hominem ut[*]ut om. V (Ziel. p. 195) adservent[*]asservent VcOp: asservarent corr. p rell.
; cum iudicata sit, ad
se ut adducant; et illud simul ait[*]ait V: dixit p rell. (§69 infra), se non putare illum,
si propter divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum. hac
ille vi et hoc metu adductus tantum decumanis dedit quantum iste imperavit.