In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Polemarchus est
Murgentinus, vir bonus atque honestus. ei
[*]Ei V: is rell.
cum pro iugeribus quinquaginta medimna DCC decumae
imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in ius eductus est, et, cum iste etiam cubaret,
in cubiculum introductus est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii nemini.
ibi cum pugnis et calcibus concisus esset, qui DCC medimnis decidere noluisset,
mille promisit. Eubulidas est Grospus[*]Grospus V: graspus O: grosphus p
Centuripinus, homo cum
virtute et nobilitate domi suae, tum etiam pecunia princeps. huic homini, iudices,
honestissimae civitatis[*]honest. civ. om. V; v, §117 (Am. J. Ph. xxvi. 431) honestissimo non modo frumenti scitote sed
etiam[*]etiam cO: om. V rell. (§§1, 23 supra) vitae et sanguinis tantum relictum esse quantum Aproni
libido tulit; nam vi malo plagis adductus est ut frumenti daret, non quantum
deberet[*]deberet Oπk: vellet
V: haberet δ
, sed quantum
cogeretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sostratus et Numenius et Nymphodorus eiusdem
civitatis cum ex agris tres fratres consortes profugissent, quod iis[*]his VO
plus frumenti imperabatur quam quantum exararant, hominibus
coactis in eorum arationes Apronius venit, omne instrumentum diripuit, familiam abduxit, pecus
abegit. postea cum[*]cum VO: quam rell.
ad eum Nymphodorus venisset Aetnam et oraret ut sibi sua restituerentur,
hominem corripi ac suspendi iussit in oleastro quodam, quae est arbor, iudices, Aetnae in
foro. tam diu pependit in arbore socius amicusque populi Romani in sociorum urbe ac
foro, colonus aratorque vester[*]noster O (§64 infra), quam diu voluntas Aproni tulit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
genera[*]genera codd.: sūmā (summam) O (cf. i, §110
gnis (generis) S: iuris V) iam dudum innumerabilium iniuriarum, iudices, singulis nominibus profero,
infinitam multitudinem iniuriarum praetermitto. vos ante oculos animosque vestros
tota Sicilia decumanorum hos impetus, aratorum direptiones, huius importunitatem, Aproni
regnum proponite. contempsit Siculos; non duxit homines nec ipsos ad persequendum
vehementis fore, et vos eorum iniurias[*]iniurias eorum V
leviter laturos existimavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
24
esto; falsam de illis habuit opinionem, malam de vobis; verum
tamen, cum de Siculis male mereretur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et
gratiae deditus fuit. iste civis Romanos? at nullis inimicior aut
infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem, mitto verbera, mitto securis, crucem denique
illam praetermitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos ac benivolentiae suae
voluit esse,—mitto, inquam, haec omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis, de
civium Romanorum condicione in arationibus disputo; qui quem ad modum essent accepti, iudices,
audistis ex ipsis; bona sibi erepta esse[*]esse om. V
dixerunt[*]dixerunt VO: dixere rell.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum haec, quoniam eius
modi[*]eius modi VcO: huiusmodi p al. (iv,
§6) causa fuit[*]causa fuit cO: casus fuit V: casus ad. fuit πk
, ferenda sunt, nihil valuisse aequitatem, nihil consuetudinem;
damna denique, iudices, nulla tanta sunt quae non viri fortes ac magno et libero[*]fortes
magno ac libero O
animo adfecti ferenda
arbitrentur[*]arbitrentur Vp: -arentur cO
. quid si equitibus Romanis non obscuris neque ignotis, sed
honestis et inlustribus manus ab Apronio isto praetore sine ulla dubitatione adferebantur?
quid exspectatis, quid amplius a me[*]amplius a me VO:
a me amplius p rell.
dicendum putatis? an id
agendum[*]agendum est V
ut eo celerius de isto transigamus
quo maturius ad Apronium possimus[*]possim V
, id quod
ego[*]ego om. Vpk (v, §72) pervenire VcO:
venire p rell.
illi iam in Sicilia pollicitus sum, pervenire?
qui C. Matrinium, iudices, summa virtute hominem, summa industria, summa gratia, Leontinis in
publico[*]publico s.l. p2
biduum tenuit. A Q.
Apronio[*]A Q. Apronio Madv. edd.: Atque Apronio Opk al.: quo Apronio V: a quo Apr. coni. Klotz
, iudices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem
educato, ad Verris flagitia libidinesque accommodato, equitem Romanum scitote biduum cibo
tectoque prohibitum, biduum Leontinis in foro custodiis[*]in custodiis V (§140 infra) Aproni retentum atque adservatum, neque
ante dimissum quam ad condicionem[*]condicionem VO: -es rell.
eius depectus[*]depectus p (corr. ex depactus): despectus V: deiectus cO
est.