In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
nam quid ego de Q. Lollio, iudices, dicam[*]dicam iudices O (§§25, 80), equite Romano spectato atque honesto? clara res est quam dicturus sum, tota Sicilia celeberrima atque notissima. qui cum araret in Aetnensi, cumque is ager Apronio cum ceteris agris esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia fretus adfirmavit se decumanis plus quam deberet non daturum. refertur eius sermo ad Apronium. enim vero iste ridere ac mirari Lollium nihil de Matrinio, nihil de ceteris rebus audisse. mittit ad hominem Venerios. hoc quoque attendite, apparitores a praetore adsignatos habuisse decumanum, si hoc[*]hoc VcO: om. p rell. mediocre argumentum videri potest istum decumanorum nomine ad suos quaestus esse abusum. adducitur a Veneriis atque adeo attrahitur Lollius, commodum[*]commodum Lamb. marg. 1584: commodo O (i. e. -dū): commode p rell. praeter V postmodum. (Postmodum cum... recubuisset, statuitur Klotz) cum Apronius e palaestra redisset, et in triclinio quod in foro Aetnae straverat recubuisset. statuitur Lol- Iius in illo tempestivo gladiatorum convivio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non mehercule[*]mehercle O haec quae loquor crederem, iudices, tametsi vulgo audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic voluntati accusationis meae lacrimans[*]lacrumans V gratias ageret, summa cum auctoritate esset locutus. statuitur, ut dico, eques Romanus annos prope Lxxxx natus in Aproni convivio, cum interea Apronius caput atque os suum unguento confricaret[*]confricaret O: perfricaret p rell.. 'quid est, Lolli?' inquit; 'tu nisi malo coactus recte facere nescis?' homo quid ageret, taceret[*]Quid est... taceret in mg. p2: om. q responderet, quid faceret denique illa aetate et auctoritate praeditus nesciebat. Apronius interea cenam ac pocula poscebat; servi autem eius, qui et moribus isdem essent quibus dominus et eodem genere ac loco nati, praeter oculos Lolli haec omnia ferebant. ridere convivae, cachinnare ipse Apronius, nisi forte existimatis eum in vino ac ludo[*]ludo scripsi: lucro cOπ : lustro Lgg. 5, 27: lustris Muell. (cf. Post Red. ad Senat. §13): luxu vulg. non risisse qui nunc in periculo atque[*]atque O exitio suo risum tenere non possit[*]istis O . ne multa, iudices: his contumeliis scitote Q. Lollium coactum ad Aproni leges condicionesque venisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Lollius aetate et morbo impeditus ad testimonium dicendum venire non potuit. quid opus est Lollio? nemo hoc nescit, nemo tuorum amicorum, nemo abs te productus, nemo abs te interrogatus nunc se primum hoc dicet[*]hoc dicet p rell. (prob. Ziel. p. 195): diceret (om. hoc) O audire. M. Lollius, filius eius[*]eius filius O , adulescens lectissimus, praesto est: huius verba audietis. nam Q. Lollius, eius[*]eiusdem O filius, qui Calidium accusavit, adulescens et bonus et fortis et in primis[*]ac in primis O disertus, cum his iniuriis contumeliisque[*]contumeliis iniuriisque O (§95 infra) commotus in Siciliam esset profectus, in itinere occisus est. cuius mortis causam fugitivi sustinent, re quidem vera nemo in Sicilia dubitat quin eo sit occisus quod habere clausa non potuerit sua consilia de Verre. iste porro non dubitabat quin is, qui alium antea[*]ante πk (ii, §82) studio adductus accusasset, sibi advenienti praesto esset futurus, cum esset parentis iniuriis et domestico[*]et domestico s. l. p2 dolore commotus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
26
iamne intellegitis, iudices, quae pestis, quae immanitas in vestra[*]nostra O (§57 supra) antiquissima fidelissima proximaque provincia versata sit? iam[*]iamne al. in mg. Lamb. 1584 videtis quam ob causam Sicilia, tot hominum antea furta[*]furta antea O rapinas iniquitates ignominiasque perpessa, hoc non potuerit novum ac singulare atque incredibile genus iniuriarum contumeliarumque perferre[*]perferre cO: ferre p rell. ? iam omnes intellegunt cur universa provincia defensorem suae salutis eum quaesiverit cuius iste fidei diligentiae perseverantiae nulla ratione eripi possit. tot iudiciis interfuistis, tot homines nocentis et improbos accusatos et vestra et superiorum memoria scitis esse: ecquem vidistis, ecquem audistis in tantis furtis, in tam apertis, in tanta audacia, in tanta impudentia[*]in tanta audac. in tanta impud. cO: in tanta impud. om. rell.: tanta aud. tanta imp. vulg. esse versatum[*]esse versatum om. O: secl. Muell., Ziel. p. 195?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Apronius stipatores Venerios secum habebat; ducebat eos circum civitates; publice sibi convivia parari[*]apparari Muell. (i, §65), sterni triclinia, et in foro sterni iubebat; eo vocari[*]eo vocari O: evocari p rell.: eo evocari Muell. homines honestissimos non solum Siculos sed etiam equites Romanos, ut, quicum[*]quicum cO: quocum p rell. vivere[*]vivere cO: inire convivium p rell.: convivari Madvig: bibere Luterbacher nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad eius convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur. haec tu, omnium mortalium profligatissime ac[*]ac codd.: et edd. perditissime, cum scires, cum audires cotidie, cum videres, si sine tuo quaestu maximo fierent, cum tanto periculo tuo[*]tuo periculo O fieri paterere atque concederes? tantum apud te quaestus Aproni, tantum eius sermo inquinatissimus et blanditiae flagitiosae valuerunt ut numquam animum tuum cura tuarum fortunarum[*]tuarum fort. p rell. praeter O (pr. fortunarum tuarum, dein corr. m. Div. §2) cogitatioque tangeret?