In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
cernitis, iudices, quod et quantum incendium decumanorum impetu non solum per agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque[*]neque cOk: non p rell. solum per bona sed etiam per iura libertatis et civitatis isto praetore pervaserit. videtis pendere alios ex arbore, pulsari alios, alios autem[*]alios, alios autem scripsi: alios autem codd. praeter O (autem alios): alios aut etiam Francius verberari, porro alios in publico custodiri, destitui alios in convivio, condemnari alios a medico et praecone praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium ex agris auferri ac diripi. quid est hoc? populi Romani imperium? praetoriae[*]pretor imperium O (eC, credo, PċRċ) leges[*]praetoriae leges scripsi, O secutus, in quo est ċprċ, ut iii, §17: populi Romani leges rell., edd. , iudicia? socios[*]socios (sotios) O: om. rell.: iudicia in socios fidelis, provinciam suburbanam Muell., Halmium secutus: leges? iudicia? socii fideles? provincia suburbana? vulg. fidelis, provincia suburbana. nonne omnia potius eius modi sunt[*]sunt om. O edd. quae, si Athenio rex fugitivorum[*]rex fugitiv. cO: om. rell. edd. vicisset, in Sicilia non fecisset? non, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae fugitivorum insolentia consecuta.
27
privatim hoc modo: quid? publice civitates tractatae quem ad modum sunt? Audistis permulta, iudices, testimonia civitatum, et reliquarum audietis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ac primum de Agyrinensi populo fideli et inlustri breviter cognoscite. Agyrinensis est in primis honesta Siciliae civitas hominum ante hunc praetorem locupletium summorumque aratorum. eius agri decumas cum emisset idem Apronius, Agyrium venit. qui cum apparitoribus eo et vi ac minis[*]eo et vi ac minis scripsi (et cum vi Halm): eo et cum agminis V: eo cum vi ac minis pqk forte recte (cf. ii, §42): vi ac minis eo O et Lamb. in mg. 1584 (Cl. Rev. xviii. p. 26) venisset, poscere pecuniam grandem coepit ut accepto lucro discederet; nolle se negoti quicquam habere dicebat, sed accepta pecunia velle[*]velle cO: om. p vulg. quam primum in aliam civitatem occurrere[*]in aliam civ. occurrere V: in om. p rell.: aliam civ. occupare O edd. recc. . sunt omnes[*]omnes VO: homines p rell. Siculi non contemnendi, si per nostros magistratus liceat, sed homines et[*]et (ante satis) om. V: et fortes satis πk sed cum signis transp. p satis fortes et plane[*]et satis plane p codd. praeter V, in quo est sed plane (Am. J. Ph. xxviii. 144) frugi ac sobrii, et in primis haec civitas de qua loquor, iudices.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque homini[*]homini VcO: homini impr. p rell. improbissimo respondent Agyrinenses sese decumas ei quem ad modum deberent daturos: lucrum, cum ille magno praesertim[*]praes. magno O emisset, non addituros.
28
Apronius certiorem facit istum cuia res erat[*]erat VO: erat quid rei esset p rell. . statim, tamquam coniuratio aliqua Agyri contra rem publicam facta aut legatus praetoris pulsatus esset, ita Agyrio magistratus et quinque primi accitu istius evocantur. veniunt Syracusas; praesto est Apronius; ait eos ipsos qui venissent contra edictum praetoris fecisse. quaerebant, quid? respondebat se ad recuperatores esse dicturum. iste aequissimus homo formidinem illam suam miseris Agyrinensibus iniciebat: recuperatores se de cohorte sua daturum minabatur. Agyrinenses, viri fortissimi, iudicio[*]iudicio VO (iii, §60): iudicium p rell. se passuros esse dicebant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium pictorem[*]Artemidorum... pictorem VO (nisi quod Artemidolorum habet V, ut ċTċ lepodemum O): Artemidorum medicum Cornelium pictorem et Tlepolemum p rell. et eius modi[*]eiusmodi O: huiusce modi V: huiusm. p (ii, §184) recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. videbant Agyrinenses, quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum: condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones pactionesque accedere. quaerebant quae in verba recuperatores daret. respondebat, Sl PARERET[*]si pareret cO (separẽt) al. (§55 supra; Div. §56): si paret V edd. ADVERSVS EDICTVM FECISSE; qua in re[*]qua in re πk: in qua re V: qua re cO: quae (δ) se in iud. Lamb. in mg. 1584 (falso ex N) in iudicio dicturum esse aiebat[*]aiebat VcO: dicebat rell. (§55 supra). iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. summittebat iste Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. pernegabant. 'quid ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis?' Malle dicebant. tum iste clare omnibus audientibus, 'qui damnatus erit,' inquit, 'virgis ad necem caedetur.' hic illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suas[*]suas sibi O segetes fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine ignominia molestiaque discederent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hac lege, iudices, decumas vendidit Verres. dicat licet[*]Licet dicat O Hortensius, si volet, magno Verrem decumas[*]decumas VcO: om. rell. vendidisse.
29
haec condicio fuit isto praetore aratorum, ut secum praeclare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere liceret; multas enim cruces propositas effugere cupiebant. quantum Apronius edidisset[*]edixisset V deberi, tantum ex edicto dandum erat. etiamne si plus edidisset[*]edixisset V quam quantum natum esset? etiam, quando magistratus[*]Etiam quando mag. V: Etiam. Quo modo? Magistr. p rell. (cf. iii, §3) ex istius[*]istius VcO: ipsius p rell. edicto exigere debebant. at arator[*]At arator VO: ab aratore petere p rell. repetere poterat. verum [*]poterat poterat vero V Artemidoro recuperatore. quid si minus dedisset[*]dedisset (edid. O) arator VO: arator dedisset p rell. arator quam poposcisset Apronius? iudicium in aratorem in quadruplum. ex quo iudicum numero? ex cohorte praetoria praeclara hominum honestissimorum. quid amplius? minus te iugerum professum esse dico: recuperatores reice, quod adversus edictum feceris. ex quo numero? ex eadem cohorte. quid erit extremum? si damnatus eris, atque adeo cum damnatus eris[*]atque adeo cum damnatus eris V: om. p rell. ,—nam dubitatio damnationis illis recuperatoribus quae poterat esse?—virgis te ad necem caedi necesse erit. his legibus, his condicionibus erit quisquam tam stultus qui decumas venisse arbitretur, qui aratori novem partis reliquas factas esse existimet, qui non intellegat istum sibi quaestui praedaeque habuisse bona possessiones fortunasque[*]fortunasque O: fortunas rell. aratorum? virgarum metu Agyrinenses quod imperatum esset facturos se esse dixerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.