In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
accipite nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, vos intellegere ipsum
praetorem, id quod tota Sicilia perspexit[*]id quod... perspexit O:
et quod... perspexerit p rell.
, redemptorem decumarum atque
adeo aratorum dominum ac regem fuisse. imperat Agyrinensibus ut decumas ipsi
publice accipiant, Apronio lucrum dent. si magno emerat, quoniam tu es qui
diligentissime pretia[*]pretia dilig. O
exquisisti, qui, ut
ais, magno vendidisti, quare putabas emptori lucrum addi oportere? esto, putabas:
quam ob rem imperabas ut adderent? quid est aliud capere et[*]et om.
O (cf. §91) conciliare pecunias, in quo te lex tenet, si
hoc non est, vi atque imperio cogere invitos lucrum dare alteri, hoc est pecuniam dare?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid tum? Apronio[*]Quid tum Apr. O: age quid tum si Apr. p rell.
, deliciis
praetoris, lucelli aliquid iussi sunt dare. putatote Apronio datum, si Apronianum
lucellum ac non praetoria praeda vobis videbitur. imperas ut decumas accipiant,
Apronio dent lucri[*]lucri O: lucrum rell.
tritici medimnum[*]medimnum (et 13) Hotom. edd.: medium O: medimna rell.
XXXIII. quid est hoc[*]hoc est O (iv, §143)? Vna civitas ex uno agro plebis Romanae prope
menstrua cibaria praetoris imperio donare Apronio cogitur[*]cogitur? Muell.
. tu magno decumas vendidisti, cum tantum lucri decumano sit
datum? profecto, si pretium exquisisses diligenter tum cum vendebas, x medimnum
potius addidissent quam HS DC postea. Magna praeda videtur: audite reliqua et diligenter
attendite, quo minus miremini Siculos re necessaria coactos auxilium a patronis, ab
consulibus[*]ab consul. cO: consul. p
rell.
, ab senatu, ab legibus, ab iudiciis petivisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei dabatur, imperat Agyrinensibus
Verres ut in medimna singula dentur Apronio
HS.
31
quid est hoc? tanto numero frumenti
lucri nomine[*]lucri nomine cO: in luc. nom. pk
imperato et expresso, nummi praeterea exiguntur[*]exiguntur O, al. in mg. Lamb. 1584: -entur, -antur p
rell.
ut probetur frumentum? an poterat non modo Apronius, sed quivis,
exercitui si metiendum[*]metiendum cO: metiundum p rell.
esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet,
admetiri[*]metiri O
licebat? frumenti tantus
numerus imperio tuo datur et cogitur. non est satis; nummi praeterea imperantur.
dantur. Parum est. pro decumis hordei alia pecunia cogitur; iubes HS
xxx lucri dari. ita ab una civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris
eripiuntur tritici medimnum XXXIII et praeterea HS LX. at haec obscura
sunt[*]malim At haec obscura sunt. Num,
si omnes... esse possunt quae tu &c.?? aut, si omnes homines velint, obscura esse
possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti, omnibus inspectantibus coegisti; qua de
re Agyrinenses magistratus et quinque primi, quos tu tui quaestus causa evocaras, acta et
imperia tua domum ad senatum suum renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris
publicis mandata est; quorum legati, homines nobilissimi, Romae sunt, qui hoc idem pro
testimonio dixerunt!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cognoscite Agyrinensium
publicas litteras, deinde testimonium publicum civitatis. recita. LITTERAE
PUBLICAE, TESTl- MONIVM PVBLICLUM. Animadvertistis[*]Recita... publicum om. O et (in lac.) π
in hoc testimonio, iudices, Apollodorum, cui Pyragro cognomen[*]nomen cO
est, principem suae civitatis, lacrimantem testari ac dicere numquam post
populi Romani nomen ab Siculis auditum et cognitum Agyrinensis contra quemquam infimum civem
Romanum dixisse aut fecisse quippiam, qui nunc contra praetorem populi Romani magnis iniuriis
et magno dolore publice testimonium dicere cogerentur. Vni mehercule huic civitati, Verres,
obsistere tua defensio non potest[*]defensio non potest O (Cluent. §48): defensione non potest p:
defensione non potes rell.
; tanta auctoritas est in eorum
hominum fidelitate, tantus dolor in iniuria, tanta religio in testimonio. verum non
una te tantum[*]tantum c, tm
O: om. Vp rell.
, sed universae
similibus adflictae iniuriis et[*]iniuriis et V: om. p rell.
incommodis civitates[*]civitates VO: om. p rell.
legationibus ac testimoniis publicis persequuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
32
etenim
deinceps videamus Herbitensis civitas honesta et antea copiosa quem ad modum spoliata ab isto
ac vexata sit. at quorum hominum! summorum aratorum, remotissimorum a foro,
iudiciis, controversiis, quibus parcere et consulere, homo impurissime, et[*]et om. V
quod genus hominum studiosissime conservare debuisti.
primo anno venierunt eius agri decumae tritici modium[*]modium Zumpt, edd.: ċNċ O: me. (medimnum) V: medimna rell. istius item V p rell.: item istius cO
XVIII Atidius, istius item
minister in decumis, cum emisset et praefecti nomine cum venisset Herbitam cum Veneriis,
locusque ei publice quo deverteretur datus esset, coguntur Herbitenses ei lucri
dare[*]lucri dare ei O
tritici modium[*]modium edd.: M V: mZZZ c: nZZZ
O: modios p rell.
XXXVIII
DCCC[*]xxxviiiċdċccc O: xxxvii mi. p
vulg.
, cum decumae venissent tritici modium XVIII. atque hoc tantum
lucri coguntur dare publice tum cum iam[*]cum iam cOp: cum V
privatim[*]privati cO
aratores ex agris spoliati atque exagitati decumanorum iniuriis profugissent.