In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
anno secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium XXVDCCC[*]xxvċdċccc O: xxvċ miliaċ dcccZZZ p: xxv mil. q et ipse Herbitam cum illa sua[*]illa sua VcO: illa p rell. praedonum copia manuque venisset, populus publice coactus est ei conferre lucri tritici modium XXI et accessionis HS oo oo. de accessione dubito an Apronio ipsi data sit merces operae atque impudentiae: de tritici quidem numero tanto quis potest dubitare quin ad istum praedonem frumentarium sicut Agyrinense frumentum pervenerit?
33
anno tertio vero in hoc agro consuetudine usus est regia. solere aiunt reges barbaros Persarum ac Syrorum pluris uxores habere, his[*]is V autem uxoribus civitates attribuere hoc modo: haec civitas mulieri in[*]mulieri in Hotom.: mulierem V: mulieri p rell. redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crinis. ita populos habent universos non solum conscios libidinis suae, verum etiam administros.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
eandem istius, qui se regem Siculorum esse dicebat, licentiam libidinemque fuisse cognoscite.
Aeschrionis Syracusani uxor est Pipa[*]Hippa? Zielinski , cuius nomen istius nequitia tota Sicilia pervulgatum[*]pervulgatum p et pler.: pervagatum et pervulgatum V (iii, §129; iv, §64) est; de qua muliere versus plurimi supra tribunal et supra praetoris caput scribebantur. hic Aeschrio, Pipae vir adumbratus, in Herbitensibus decumis novus instituitur publicanus. Herbitenses cum viderent, si ad Aeschrionem pretium resedisset[*]resedisset VO: redisset p rell. , se ad arbitrium libidinosissimae mulieris spoliatum iri, liciti sunt usque adeo[*]usque adeo V: usque eo p rell. quoad se efficere posse arbitrabantur. supra adiecit[*]Supraiecit O Arus. Mess. Aeschrio; neque enim metuebat, ne praetore Verre decumana mulier damno adfici posset. addicitur medimnum VIIIC[*]med. viiic cO: medimnis ∞ ∞ p , dimidio fere pluris quam superiore anno. aratores funditus evertebantur, et eo[*]et eo codd. praeter V (adeo) magis quod iam superioribus annis adflicti erant ac paene perditi. intellexit iste ita magno venisse ut amplius ab Herbitensibus exprimi non posset: demit de capite medimna DC, iubet in tabulas pro medimnum VIIIC referri VIID.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
34
hordei decumas eiusdem agri Docimus[*]emerat... Docimus s.l. p2 emerat. hic est Docimus ad quem iste deduxerat Tertiam, Isidori mimi filiam, vi abductam ab Rhodio tibicine. huius Tertiae plus etiam quam Pipae, plus quam ceterarum, ac prope dicam tantum apud istum in Siciliensi praetura auctoritas potuit quantum in urbana Chelidonis. veniunt Herbitam duo praetoris aemuli non molesti, muliercularum deterrimarum improbissimi cognitores; incipiunt postulare, poscere, minari; non poterant tamen, cum cuperent, Apronium imitari[*]imitari Apronium O (§213 infra); Siculi Siculos non tam[*]tam om. V illi tamen O pertimescebant. cum omni ratione tamen illi calumniarentur, promittunt Herbitenses vadimonium Syracusas. eo posteaquam ventum est, coguntur Aeschrioni, hoc est Pipae, tantum dare quantum erat de capite demptum, tritici modium IIIDC. Mulierculae publicanae noluit ex decumis nimium lucri dare, ne forte ab nocturno suo quaestu animum ad vectigalia redimenda transferret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
transactum putabant Herbitenses, cum iste, 'quid [*]Quid? Muell. (§§128, 139 infra): sine interrog. vulg. ? de hordeo,' inquit, 'et de[*]et de cO: et rell. Docimo, amiculo meo, quid cogitatis?' atque hoc agebat in cubiculo, iudices, atque in lecto[*]lectulo δ suo. negabant illi quicquam sibi esse mandatum. 'non audio: numerate HS. xll.[*]xii cO: xv rell. ' quid facerent miseri, aut quid recusarent? praesertim cum in lecto[*]lectulo π decumanae mulieris vestigia viderent recentia, quibus illum inflammari ad perseverandum intellegebant. ita civitas una sociorum atque amicorum duabus deterrimis mulierculis Verre praetore vectigalis fuit.
atque ego nunc eum frumenti numerum et eas pecunias publice[*]pecunias publice O: publ. pec. rell. decumanis ab Herbitensibus datas esse dico; quo illi frumento et quibus pecuniis tamen ab decumanorum iniuriis civis suos non redemerunt. perditis enim iam[*]iam cO: om. p rell. et direptis aratorum bonis, haec decumanis merces dabatur ut aliquando ex eorum agris atque ex urbibus abirent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque cum Philinus Herbitensis, homo disertus et prudens et domi nobilis, de calamitate aratorum et de fuga et de reliquorum paucitate publice diceret, animadvertistis, iudices, gemitum[*]gemitum iudices O (§§25, 61) populi Romani, cuius frequentia huic causae numquam defuit.
35
qua de paucitate aratorum alio loco dicam: nunc illud quod praeterii[*]paene praeterii falso vulg. non omnino relinquendum videtur. nam, per deos immortalis, quod de capite iste[*]iste cO: ipsi p rell. dempsit, quo tandem modo vobis non modo ferendum, verum etiam audiendum videtur?