In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Vnus adhuc fuit post Romam conditam, —di immortales
faxint, ne sit alter!—cui res publica totam se[*]totam se Oπ
: se totam edd.
traderet
temporibus et malis coacta domesticis, L. Sulla. hic tantum potuit ut nemo illo
invito nec bona nec patriam nec vitam retinere posset; tantum animi habuit ad audaciam ut
dicere in contione non dubitaret, bona civium Romanorum cum venderet, se praedam suam vendere.
eius omnis res gestas non solum obtinemus, verum etiam propter maiorum
incommodorum et calamitatum metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot senatus
consultis[*]consultis senatus O
reprehensum, decretumque
est ut, quibus ille de capite dempsisset, ii pecunias in aerarium referrent.
statuit senatus hoc ne illi[*]hoc, ne illi edd. pler.
(sed cf. e.g. §169 infra) quidem esse
licitum cui concesserat omnia, a[*]a om. p
populo
factarum[*]ab ipso fact. coni. Hotom.
quaesitarumque rerum
summas imminuere.
illum viris fortissimis
iudicarunt patres conscripti remittere de summa non potuisse: te mulieri deterrimae recte
remisisse senatores iudicabunt? ille, de quo legem[*]legem cO: lege p rell.
populus Romanus iusserat ut ipsius
voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum
reprehenditur: tu, qui omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam[*]tuam tibi
O
pro lege esse voluisti? in illo reprehenditur,
quod ex ea pecunia remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium
populi Romani remisisti?
36
atque
in hoc genere audaciae multo etiam impudentius in decumis Acestensium versatus est; quas cum
addixisset eidem illi Docimo, hoc est Tertiae[*]Tertiae cO: om. p rell.
, tritici modium v, et accessionem ascripsisset HS MD,
coegit Acestensis a Docimo tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium publico
testimonio cognoscite. recita. TESTMIONIVM PV- BLICUM. Audistis[*]Rec. test.
pub. p (man. rec. in lacuna ut §168 infra): om. rell.
quanti decumas
acceperit a Docimo civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc quanti se
vendidisse rettulerit. LEX DECVMIS VENDVNDIS C. VERRE PR. hoc nomine
videtis[*]videtis cO: vidistis p
rell.
tritici modium CI3 CI3 CI3[*]mod. viiii O:
modios ∞ ∞ ∞ milia p
de capite esse dempta, quae cum de populi
Romani victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari, Tertiae mimae condonavit.
Vtrum impudentius ab sociis abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo Romano
ademit an audacius tabulas publicas commutavit? ex horum severitate te ulla vis
eripiet aut ulla largitio? non eripiet[*]eripiat... eripit O
. sed si eripuerit, non intellegis haec quae iam dudum loquor ad
aliam quaestionem atque ad peculatus iudicium pertinere?
itaque hoc mihi reservabo genus totum integrum[*]totum integrum VO: int. totum p rell.
: ad illam quam
institui causam frumenti ac decumarum revertar.
qui cum agros maximos et[*]et VO: ac p rell.
feracissimos per se ipsum, hoc est per Apronium, Verrem alterum,
depopularetur, ad minores civitates habebat alios quos tamquam canis immitteret, nequam
homines et improbos, quibus aut frumentum aut pecuniam publice cogebat
dari.
37
A. Valentius est in Sicilia interpres, quo iste
interprete non ad linguam Graecam, sed ad furta et flagitia uti solebat. fit hic
interpres[*]hic interpres VO: int. hic p
rell.
, homo levis atque egens, repente decumanus; emit agri Liparensis miseri
atque ieiuni decumas tritici medimnis DC. Liparenses vocantur; ipsi accipere decumas et
numerare Valentio coguntur lucri HS xxx. per deos immortalis, utrum tibi sumes ad
defensionem, tantone minoris te decumas vendidisse ut ad medimna DC HS xxx lucri statim sua
voluntate civitas adderet, hoc est tritici medimnum[*]med' Vpq:
mod' (ut l. 21) Or
ii, an, cum magno
decumas vendidisses, te expressisse ab invitis Liparensibus hanc pecuniam? sed quid ego ex te quaero quid defensurus sis, potius quam
cognoscam ex ipsa civitate quid gestum sit? recita testimonium publicum
Liparensium, deinde quem ad modum nummi Valentio sint dati. TESTIMONIVM PVBLICVM. Qvo MODO
SOLVTVM SIT, EX LITTERIS PVBLICIS. etiamne haec tam parva civitas, tam procul
a[*]a (ante conspectu) Vpq: om. O
manibus tuis atque a conspectu remota, seiuncta a Sicilia,
in insula inculta tenuique posita[*]posita in loco V
,
cumulata aliis tuis maioribus iniuriis, in hoc quoque frumentario genere praedae tibi et
quaestui fuit? quam tu totam insulam cuidam tuorum sodalium sicut aliquod
munusculum condonaras, ab hac etiam haec frumentaria lucra tamquam a mediterraneis
exigebantur? itaque qui tot annis agellos suos te praetore[*]te praetore VO: ante te pr. p rell. piratis VcO: privatis p rell.
redimere a piratis
solebant, idem se ipsos a te[*]a te p rell. praeter V (ab te): abs
te vulg.
pretio imposito redemerunt.