In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quid vero[*]vero VcO: ergo p rell. ? a Tissensibus, perparva ac tenui civitate, sed[*]sed VcO: et p rell. aratoribus laboriosissimis frugalissimisque hominibus, nonne plus lucri nomine eripitur quam quantum omnino frumenti[*]omnino frumenti VO: frum. omn. p rell. exararant? ad quos tu decumanum Diognetum Venerium misisti, novum genus publicani. cur hoc auctore non Romae quoque[*]quoque VcO: om. p rell. servi publici ad vectigalia accedunt[*]accedunt cO: accedant Vp rell. ? anno secundo Tissenses HS xxi lucri dare coguntur inviti; tertio anno xii mod.[*]xii mod' cO: ∞ ∞ modium p: varie turbant rell. tritici lucri Diogneto Venerio dare coacti sunt. hic Diognetus, qui ex publicis vectigalibus tanta lucra facit, vicarium nullum habet, nihil omnino peculi. vos etiam nunc dubitate, si potestis, utrum tantum numerum tritici Venerius apparitor istius sibi acceperit an huic exegerit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque haec ex publico Tissensium testimonio cognoscite. TESTIMONIVM PVBLICVM TISSENSIVM. obscure, iudices, praetor ipse decumanus est, cum eius apparitores frumentum a civitatibus exigant, pecunias imperent, aliquanto plus ipsi lucri[*]lucri cO: om. rell. auferant quam quantum populo Romano decumarum nomine daturi sunt[*]sint O ! haec aequitas in tuo imperio fuit, haec praetoris[*]praetoria? Muell. dignitas, ut servos Venerios Siculorum dominos esse velles; hic dilectus, hoc discrimen te praetore fuit, ut aratores in servorum numero essent, servi in publicanorum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
39
quid? Amestratini miseri, impositis ita magnis decumis ut ipsis reliqui nihil fieret, nonne tamen numerare pecunias coacti sunt? addicuntur decumae M. Caesio, cum adessent legati Amestratini; statim cogitur Heraclius legatus numerare HS XXII. quid hoc est? quae est ista praeda, quae vis, quae direptio sociorum? si erat Heraclio ab senatu mandatum ut emeret, emisset: si non erat, qui poterat sua sponte pecuniam numerare? Caesio renuntiat se dedisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cognoscite renuntiationem ex litteris publicis. recita. ex LITTERIS PVBLICIS[*]Recita... publicis O: litterae publicae p vulg. . quo senatus consulto erat hoc legato permissum? nullo. cur fecit? coactus est. quis hoc dicit? tota civitas. recita testimonium publicum. TESTIMONIVM PVBLICVM. Ab hac eadem civitate anno secundo simili ratione extortam esse pecuniam et sex. Vennonio[*]Sex. Vennonio p al.: Sexto Mimo cO datam ex eodem testimonio cognovistis. at Amestratinos, homines tenuis, cum eorum decumas medimnis DCCC vendidisses Bariobali Venerio—cognoscite nomina publicanorum!—cogis eos plus lucri addere quam quanti venierant, cum magno venissent. dant Bariobali medimna DCCCL[*]dcccl cO: dccc p rell. , HS MD. Profecto numquam iste tam amens fuisset ut ex agro populi Romani plus frumenti servo Venerio quam populo Romano tribui pateretur, nisi omnis ea praeda servi nomine ad istum ipsum perveniret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Petrini, cum eorum decumae magno addictae essent, tamen invitissimi P. Naevio Turpioni, homini improbissimo, qui iniuriarum Sacerdote praetore damnatus est, HS lii[*]HS lii cO: HS VII p rell. dare coacti sunt. itane dissolute decumas vendidisti ut, cum esset medimnum HS xv, venissent autem decumae medimnum III, hoc est HS xxxxv, lucri decumano HS r.ll darentur? at permagno decumas eius agri vendidisti. videlicet gloriatur non Turpioni lucrum datum esse, sed Petrinis pecuniam ereptam.