In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
nullam in te invidiam ne ex illis quidem rebus concitabo, cum esset talis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in sordibus, tyrannicis interdictis tuis patri exacta aetate et adulescenti filio adeundi ad illum miserum potestatem numquam esse factam. etiam illud praeteribo, quotienscumque Panhormum veneris illo anno et sex mensibus— nam tam diu fuit Apollonius in carcere—totiens[*]ad te te senatum Panhormitanum adisse supplicem, cum magistratibus sacerdotibusque publicis[*]publicis om. π , orantem atque obsecrantem ut aliquando ille miser atque innocens calamitate illa liberaretur. relinquo [*]relinquam haec omnia; quae si velim persequi, facile ostendam tua crudelitate in alios omnis tibi aditus misericordiae iudicum iam pridem esse praeclusos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
omnia tibi ista concedam et remittam; provideo enim quid sit defensurus Hortensius; fatebitur apud istum neque senectutem patris neque adulescentiam fili neque lacrimas utriusque plus s valuisse quam utilitatem salutemque provinciae; dicet rem publicam administrari sine metu ac severitate non posse; quaeret quam ob rem fasces praetoribus praeferantur, cur secures datae, cur carcer aedificatus, cur tot supplicia sint in improbos more maiorum constituta. quae cum omnia graviter severeque dixerit, quaeram cur hunc eundem Apollonium Verres idem repente nulla re nova adlata, nulla defensione, sine causa de carcere emitti iusserit; tantumque in hoc crimine suspicionis esse adfirmabo ut iam ipsis iudicibus sine mea argumentatione coniecturam facere permittam quod hoc genus praedandi, quam improbum, quam indignum, quamque ad magnitudinem quaestus immensum infinitumque esse videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam quae iste in Apollonio fecit, ea primum breviter cognoscite[*]recognoscite Wurm, edd. quot et quanta sint, deinde haec expendite atque aestimate pecunia: reperietis idcirco haec in uno homine pecunioso tot constituta ut ceteris formidines similium incommodorum atque exempla periculorum proponeret[*]proponerentur . primum insimulatio est repentina capitalis atque invidiosi criminis,—statuite quanti hoc putetis et quam multos redemisse; deinde crimen sine accusatore, sententia sine consilio, damnatio sine defensione, —aestimate harum omnium rerum pretia et cogitate in his iniquitatibus unum haesisse Apollonium, ceteros profecto multos ex his incommodis pecunia se liberasse; postremo tenebrae, vincla, carcer, inclusum supplicium atque a conspectu[*]a (ante conspectu) om. RSD parentium[*]parentium RSD: parentum ψpδ ac liberum, denique a libero spiritu atque a[*]atque a RS al.: ac G2L: et communi luce seclusum,—haec vero, quae vel vita redimi recte possunt, aestimare pecunia non queo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec omnia sero redemit Apollonius iam maerore ac miseriis perditus, sed tamen ceteros docuit ante istius avaritiae scelerique occurrere; nisi vero existimatis hominem pecuniosissimum sine causa[*]sine aliqua causa quaestus electum ad tam incredibile crimen aut sine eadem causa repente e carcere emissum, aut hoc praedandi genus ab isto in illo uno adhibitum ac temptatum, et[*]et tempt. SG3 non per illum omnibus pecuniosissimis[*]pecuniosissimis RSDψ : pecuniosis Siculis metum[*]metum om. RSψ propositum et iniectum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
cupio mihi ab illo[*]illo codd.: ipso Halm , iudices, subici, quoniam de militari eius gloria dico, si quid forte praetereo. nam mihi videor iam de omnibus rebus eius gestis dixisse, quae quidem ad belli fugitivorum suspicionem pertinerent; certe nihil sciens praetermisi. habetis hominis consilia, diligentiam, vigilantiam, custodiam defensionemque provinciae. summa illuc pertinet, ut sciatis, quoniam plura genera sunt imperatorum, ex quo genere iste sit, ne qui diutius in tanta penuria virorum fortium talem imperatorem ignorare possit. non ad Q. Maximi sapientiam neque ad illius superioris Africani in re gerunda celeritatem, neque ad huius qui postea fuit singulare consilium, neque ad Pauli rationem ac disciplinam, neque ad C. Mari vim atque virtutem; sed aliud genus imperatoris sane diligenter retinendum et conservandum, quaeso, cognoscite.