In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
itinerum primum laborem, qui vel maximus est in
re militari, iudices, et in Sicilia maxime necessarius, accipite quam facilem sibi iste et
iucundum ratione consilioque reddiderit. primum temporibus hibernis ad magnitudinem
frigorum et tempestatum[*]et ad temp. pδ
vim ac fluminum praeclarum hoc sibi remedium
compararat[*]compararat Lamb.: comparat RSD: comparet pδ
.
Vrbem Syracusas elegerat, cuius hic situs atque haec natura esse loci caelique dicitur ut
nullus umquam dies tam magna ac turbulenta tempestate fuerit quin aliquo tempore eius diei
solem homines viderint[*]viderent S
. hic ita
vivebat iste bonus imperator hibernis mensibus ut eum non facile non modo extra tectum, sed ne
extra lectum quidem quisquam viderit[*]viderit Kornitzer, Zielinski
(p. 197): videret codd., edd.
; ita
diei brevitas conviviis, noctis longitudo stupris et flagitiis continebatur[*]conterebatur
pδ
.
cum autem ver esse coeperat—cuius initium iste
non a Favonio neque ab aliquo astro[*]astro ed. Ascens. 1511:
austro codd.
notabat, sed cum rosam viderat tum[*]tunc
δ
incipere ver arbitrabatur—dabat se labori atque
itineribus; in quibus eo usque se praebebat patientem atque impigrum ut eum nemo umquam in
equo sedentem viderit[*]videret δ
.
11
nam, ut mos fuit
Bithyniae regibus, lectica octaphoro ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis
rosa fartus; ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in collo, reticulumque ad
naris sibi admovebat tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae. sic confecto
itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica usque[*]usque ad pδ
in cubiculum deferebatur. eo
veniebant Siculorum magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis iuratis audistis;
controversiae secreto deferebantur, paulo post palam decreta auferebantur. deinde
ubi paulisper in cubiculo pretio non aequitate iura discripserat[*]discripserat Halm: descrips. codd.
, Veneri iam et
libero reliquum tempus deberi arbitrabatur. quo loco non mihi praetermittenda videtur praeclari imperatoris egregia ac
singularis diligentia. nam scitote oppidum esse in Sicilia nullum ex iis[*]his
RSp
oppidis in quibus consistere praetores et conventum agere
soleant[*]solent pδ
, quo
in oppido non isti ex aliqua familia non ignobili delecta[*]dilecta RS
ad libidinem mulier esset. itaque non[*]Atque non Weidner
nullae ex eo numero in convivium adhibebantur palam; si
quae castiores erant, ad tempus veniebant, lucem conventumque vitabant. erant autem
convivia non illo silentio populi Romani praetorum atque imperatorum, neque eo pudore qui in
magistratuum conviviis versari soleat[*]soleat RSψ
: solet pδ
, sed cum maximo clamore atque convicio; non numquam etiam res ad
pugnam atque ad manus vocabatur[*]vocabatur RSp: veniebat δ
. iste enim praetor severus ac diligens,
qui[*]qui om. RS
populi Romani[*]pċrċ p: p. r. praetorum RS: praetorum δ (iv, §146; v, §81) legibus numquam paruisset, illis legibus quae in
poculis ponebantur diligenter obtemperabat. itaque erant exitus eius modi ut alius
inter manus e convivio tamquam e proelio auferretur, alius tamquam occisus relinqueretur,
plerique ut[*]ut RS: om. pδ
fusi sine mente ac sine ullo sensu iacerent,—ut
quivis[*]quivis ut Nohl, Muell.
, cum aspexisset, non
se[*]non ut se RSψ
praetoris convivium, sed Cannensem[*]sed Cann. Lamb.: sed ut Cann.
RSψp: sed vel Cann. Eberh.
pugnam nequitiae videre arbitraretur.
12
cum
vero aestas summa esse[*]esse iam pδ
coeperat, quod tempus omnes Siciliae semper praetores in itineribus
consumere consuerunt, propterea quod tum[*]tunc RS
putant
obeundam esse maxime provinciam, cum in areis frumenta sunt, quod et familiae congregantur et
magnitudo serviti perspicitur et labor operis maxime offendit, frumenti copia commonet, tempus
anni non impedit: tum, inquam, cum concursant ceteri praetores, iste novo quodam
genere[*]ex genere pδ
imperator pulcherrimo Syracusarum loco stativa sibi castra faciebat.
nam in ipso aditu atque ore portus, ubi primum[*]ut primum RSψp
ex alto sinus ab litore ad
urbem inflectitur, tabernacula carbaseis intenta velis conlocabat. huc ex illa domo
praetoria, quae regis Hieronis fuit, sic emigrabat ut eum per illos dies nemo extra illum
locum videre posset. in eum autem ipsum locum aditus erat nemini, nisi qui aut
socius aut minister libidinis esse posset. huc omnes mulieres, quibuscum iste
consuerat, conveniebant, quarum incredibile est quanta multitudo fuerit Syracusis; huc homines
digni istius amicitia, digni vita illa conviviisque veniebant. inter eius modi
viros et mulieres adulta aetate filius versabatur, ut eum, etiamsi natura a parentis
similitudine abriperet, consuetudo tamen ac disciplina patris similem esse cogeret.