In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
huc Tertia illa perducta per dolum atque insidias ab Rhodio tibicine[*]ab Rhodio tibicine et 12 Isidori secl. Heraeus maximas in istius castris effecisse dicitur turbas, cum indigne pateretur uxor Cleomenis Syracusani, nobilis mulier, itemque uxor Aeschrionis, honesto loco nata, in conventum suum mimi Isidori filiam venisse. iste autem Hannibal, qui in suis castris virtute putaret oportere non genere certari, sic hanc Tertiam dilexit ut eam secum ex provincia deportaret[*]deportarit Halm .
13
ac per eos dies, cum iste cum pallio purpureo talarique[*]talarique Naugerius: parique RS rell. tunica versaretur in conviviis muliebribus, non offendebantur homines[*]homines in eo (Nonius, p. 358) neque moleste ferebant abesse a foro[*]a foro SDq al.: foro Rpk magistratum, non ius dici, non iudicia fieri; locum illum litoris percrepare totum mulierum vocibus cantuque symphoniae, in foro silentium esse summum causarum atque iuris, non ferebant homines moleste; non enim ius abesse videbatur a foro neque iudicia, sed vis et crudelitas et bonorum acerba et indigna direptio.
hunc tu igitur imperatorem esse defendis, Hortensi? huius furta, rapinas, cupiditatem, crudelitatem, superbiam, scelus, audaciam rerum gestarum magnitudine atque imperatoriis[*]imperatoriis corr. qr: imperatoris R: imperatoribus prk laudibus tegere conaris? hic scilicet est metuendum ne ad exitum defensionis tuae vetus illa Antoniana dicendi ratio atque auctoritas proferatur, ne excitetur Verres, ne denudetur a pectore, ne cicatrices populus Romanus aspiciat, ex mulierum morsu[*]ex mulierum morsu secl. Rau vestigia libidinis atque nequitiae. di faciant ut rei militaris, ut belli mentionem facere audeas!
cognoscentur enim omnia istius[*]istius om. πk aera illa vetera, ut non solum in imperio verum etiam in stipendiis qualis fuerit intellegatis. renovabitur prima illa militia, cum iste e foro abduci, non, ut ipse praedicat, perduci solebat; aleatoris Placentini castra commemorabuntur, in quibus cum frequens fuisset tamen aere dirutus est; multa eius in stipendiis damna proferentur, quae ab isto aetatis fructu dissoluta et compensata sunt.
iam vero, cum in eius modi patientia turpitudinis aliena non sua satietate obduruisset, qui vir fuerit, quot praesidia, quam munita pudoris et pudicitiae vi et audacia ceperit, quid me attinet dicere aut[*]aut : ac RS: et Z (iii, §23) coniungere cum istius flagitio cuiusquam praeterea dedecus? non faciam, iudices; omnia vetera praetermittam, duo sola recentia sine cuiusquam infamia ponam, ex quibus coniecturam facere de omnibus possitis,—unum illud, quod ita fuit inlustre notumque omnibus ut nemo tam rusticanus homo L. Lucullo et[*]et RS: om. pδ (i, §60) M. Cotta consulibus Romam ex ullo municipio vadimoni causa venerit, quin sciret iura omnia praetoris urbani nutu atque arbitrio Chelidonis meretriculae gubernari, alterum quod, cum paludatus exisset votaque pro imperio suo communique re publica nuncupasset, noctu stupri causa lectica in urbem introferri solitus est ad mulierem nuptam uni, propositam omnibus, contra fas, contra auspicia, contra omnis divinas atque humanas religiones!
14
O di immortales! quid interest inter mentes hominum et cogitationes! ita mihi meam voluntatem spemque reliquae vitae vestra populique Romani existimatio comprobet, ut ego, quos adhuc mihi magistratus populus Romanus mandavit, sic eos accepi ut me omnium officiorum obstringi religione arbitrarer[*]arbitrer RS ! ita quaestor sum factus ut mihi illum honorem tum non solum datum, sed etiam creditum et commissum putarem; sic obtinui quaesturam in Sicilia provincia ut omnium oculos in me unum[*]unum Rp: om. Sψ coniectos esse arbitrarer, ut me quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis theatro versari existimarem, ut semper omnia quae iucunda videntur esse[*]esse videntur , ea[*]ea om. pδ non modo his extraordinariis cupiditatibus, sed etiam ipsi naturae ac necessitati denegarem.