Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
qua re
invidia remota quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque
aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa
relinquatur?
versatam esse[*]esse om. a in iudicio
pecuniam constat; ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab[*]an
ab an a s: an t
reo. dicit accusator[*]dicit accusator ςa: accusator dicit Mμ
haec: 'primum
gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum
adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus
fuisset[*]fuisset ςa: esset Mμ
, mearum
tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.' quid contra reus?
'primum ipsam[*]ipsam Mμ
: iam αa
multitudinem criminum et atrocitatem[*]criminum et atroc. ςa: et atroc. criminum Mμ
pertimescebam; deinde Fabriciis
propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam:
postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudici
periculo contineretur.[*]omnes... continerentur s
'
age, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et gravis habuit, hic
nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. confecit tabulas
diligentissime Cluentius. haec autem res habet hoc certe ut nihil possit
neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa
in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex
aliorum tabulis agitatis[*]agitatis ςβψa: agitis Mς
, tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae
pecuniae vestigium nullum invenitis. quid? Albiana[*]Abbiana σψ2
s
pecunia
vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus[*]ducibus Mμ
: iudicibus ς
Ba: indicibus Nettleship
venire possumus? tenentur
uno in loco HS dcxl
[*]dcxlMμ
: XXXX ςa (add. milia ς
s), tenentur apud
hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid voltis amplius?
31
at enim Staienus non fuit ab Oppianico
sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. cur eum[*]eum
ς
b2ψa: enim Mb1ς
, cum in consilium iretur, Cluentius et
Cannutius abesse patiebantur? cur, cum[*]cur cum ς
b2ψa:
cum Mb1s
in consilium
mittebant, Staienum iudicem cui[*]cui Mμ
: cui quod α
s: quod t: qui Classen
pecuniam dederant non
requirebant[*]requirebant (-bantur M) Mμ
: quaerebant
α
s
?
Oppianicus querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur
tribunicia potestate effectum[*]effectum ςβ2ψ11a: perfectum Mμ
: confectum ψ2
est. at
condemnavit[*]condemnavit αa: damnavit Mμ
.
hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris ut
destitutus ab Oppianico videretur. qua re si istinc causa corrumpendi
iudici, si[*]iudicii si b2a: iudicii Mμ
istinc pecunia, istinc
Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta
vita[*]vita ςa: vita et Mμ
, nulla suspicio
pecuniae, nulla corrumpendi iudici causa, patimini[*]patiamini t
veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire
illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt[*]consistunt
αa: consistant Mμ
, ab eo invidiam
discedere aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis.
at enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium sed
ad conciliationem[*]conciliationis (reconc. ψ2)
gratiam αa gratiae. Tene hoc, Atti,
dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum!
sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in
mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. in
stultitia contra est. minus enim stultus est is cui nihil in mentem venit
quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. ita
[*]Ita
scripsi: istam codd.:
conciliationem gratiae add. Mμ
: conciliationis (reconc. ψ2) gratiam add.
αa: ego delevi
Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur — sive ultro[*]sive
ultro scripsi: iutro hab. ς ante dedit: om.
Mμ
a excogitavit sive, ut
homines tum loquebantur, a P.(Publio) Cethego admonitus
est
[*]est Kayser: om. Mμ
a — istam dedit
conciliationis[*]conciliationis gratiae Manutius
et gratiae fabulam[*]istam... fabulam om. a: del. Baiter (cf. Zielinski
p. 200).
nam fuisse
hunc tum[*]tum ςa: om.
Mμ
hominum sermonem
recordari potestis, Cethegum, quod hominem odisset et quod eius improbitatem versari
in re publica nollet et quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex esset,
clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, salvum esse non posse, minus ei
fidele consilium dedisse. in hoc si improbus Cethegus fuit[*]fuisset
αa, videtur mihi adversarium
removere voluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus nummos se accepisse negare
non posset, nihil autem erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset
confiteri, non est consilium Cethegi reprendendum.