Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
verum alia causa tum Staieni fuit[*]fuit om.
ςa, alia nunc, Atti, tua est.
ille cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si
quod erat factum fateretur; te vero illud idem quod tum explosum et eiectum est nunc
rettulisse[*]retulisse (rei tul- M) Mb1ς: re intulisse
ψ: detulisse b2a demiror. qui enim poterat tum in gratiam redire cum
Oppianico Cluentius, qui cum matre? haerebat
[*]matre habebat
simultates αa in tabulis publicis reus
et accusator; condemnati erant Fabricii; nec elabi alio accusatore poterat Albius
nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius[*]Cluentius
poterat b2σψ2a vero
scripsi: ut Mμ
: iis b2ψa: is Baiter
.
32
an vero praevaricaretur? nam[*]nam
b1, Pantagathus: iam Mb2σψa id
quoque ad corrumpendum iudicium pertinet. sed quid[*]quod ςa opus erat ad eam rem iudice sequestre? et
omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque
alienissimum, sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem virum ageretur et
amicum necessariumque communem? sed quid ego haec pluribus quasi de re
obscura disputo[*]disputo αa, cum ipsa
pecunia quae Staieno data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit sed etiam
ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico iudices ut Oppianicus absolveretur
corrumpendos fuisse; ad Staienum dcxl
[*]dcxlς: sexcenta et (om. et
ςa) quadraginta cett.
milia nummum[*]nummum om.
a esse delata. si, ut tu dicis, gratiae conciliandae causa,
quadraginta istorum accessio milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena
milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit
discribere[*]discribere Kayser: describere Mμ
a.
at enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum.
immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium
numquam est vocata. ita multum agitata, ita diu iactata ista
res[*]ista res del. Garatoni
est ut hodierno
die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam
his iudicibus freta miserit. verum tamen ista multa[*]ista multa
ς
ba: multa ista
Mμψ
iudicia
quae sunt? ego enim me ad omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae
facta postea iudicia de illo iudicio dicerentur, partim ruinae similiora
aut[*]aut partim autem b2ψ2a (? ς)
tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse[*]similis fuisse ς
s1, partim nihil
contra habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi
ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata.
hic ego magis ut consuetudinem servem quam quod vos
non vestra hoc sponte faciatis, petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo,
iudices[*]iudices Garatoni: iudiciis Mμ
a, attente
audiatis.
33
condemnatus est C.(Gaius) Iunius qui ei quaestioni
praefuerat; adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex
quaestionis. non modo causae sed ne legi quidem quicquam per tribunum
plebis laxamenti datum est. quo tempore illum a quaestione ad nullum
aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse abreptus
est. at quam quaestionem[*]ad quam quaestionem abreptus est ς
s
?
voltus enim vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda
putaram[*]putaram Manutius: putarem Mμ
a
libeat[*]libeat Mμ
:
iubeant b2ψ2a (?
ς) iam libere dicere. quid? illa tandem quaestio aut disceptatio aut
iudicium fuit? putabo fuisse. dicat qui volt hodie de illo
populo concitato, cui tum populo[*]tum populo ςa: tum Mμ
mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit;
quemcumque rogaveris[*]rogaveris αa: rogaris
Mμ
, hoc
respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. est
haec opinio. at, si ita esset, hac lege accusatum fuisse[*]fuisse Mψ
: esse b
ς: om. a
oportuit qua accusatur habitus. at
ipse ea lege quaerebat. paucos dies exspectasset[*]respectasset
ς
Quinctius. at neque
privatus accusare nec sedata iam[*]iam om.
ςa invidia volebat. videtis
igitur non in causa sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse.