Pro Cluentio, Orationes Volume I, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
non fuit illud igitur[*]illud igitur ςa: igitur illud iudicium iudici simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus[*]ullus est adhibitus αa: est habitus , non mos consuetudoque servata, non causa defensa; vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio. quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur[*]arbitretur ς: arbitraretur Mbψ et qui his rebus iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere. ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod ex[*]ex e a lege subsortitus iudicem[*]iudicem del. Garatoni non esset, multa petita esse dicitur; Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex parte[*]ex causa parte ς esse coniuncta.
at enim[*]enim ςa: om. Mμ etiam Bulbus est condemnatus. adde 'maiestatis,' ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum. at est hoc illi crimen obiectum. fateor, sed etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C.(Gaii) Cosconi[*]Coscinii ς litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege maiestatis tenebatur. at hoc obfuit ei[*]ei om. ς maxime. iam ista divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior. ego enim sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum. tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligis ut id esse secutos iudices dicas.
36
quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia P.(Publii) Popili et Ti.(Tiberii) Guttae[*]Ti. a, Quintil. v. 10. 108: T. , qui causam de ambitu dixerunt, qui[*]dixerunt qui dixerunt, quia Nettleship: dixerunt. Quid? Peterson accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati; quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse sed quod iudicibus probarint[*]probarint Mbς : probaverint ψa, cum[*]cum quod ς, ed. V in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent, se ad praemia legis venire oportere. quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit.
quid quod Staienus est condemnatus? non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatum[*]condemnatum ςa: damnatum ; non recito testimonia hominum honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis qui Mam. Aemilio[*]Mam. Aemilio Manutius (consul erat A. V. C. 677): M. Aemilio a, clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS dc [*]dc: xxxxαa quae ille, cum accepisset nomine iudici Safiniani, sicut in[*]in om. ςa Oppianici iudicio postea, reticuit[*]reticuit ς b1ψ2a: retinuit cett. atque suppressit[*]repressit ς .
omitto et haec et alia permulta quae illo[*]in illo coni. Müller (cf. §99) iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem tum fuisse P.(Publio) et L.(Lucio) Cominiis, equitibus Romanis, honestis[*]honestis ς b2a: honestissimis hominibus et disertis, controversiam cum Staieno quem accusabant quae nunc mihi est[*]est : sit ςa cum Attio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae gratiae causa se[*]se om. ςa accepisse dicebat.