De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
habet socerum, virum optimum, qui tantum agri in illis rei publicae tenebris occupavit quantum concupivit. huic subvenire volt succumbenti iam et oppresso, Sullanis oneribus gravi, sua lege, ut liceat illi invidiam deponere, pecuniam condere. et vos non dubitatis quin vectigalia vestra vendatis plurimo maiorum vestrorum sanguine et sudore quaesita, ut Sullanos possessores divitiis augeatis, periculo liberetis?
nam ad hanc emptionem xviralem duo genera agrorum spectant, Quirites. Eorum unum propter invidiam domini fugiunt, alterum propter vastitatem. Sullanus ager a certis hominibus latissime continuatus tantam habet invidiam ut veri ac fortis tribuni plebis stridorem unum perferre non possit. hic ager omnis, quoquo pretio coemptus erit, tamen ingenti pecunia nobis inducetur. alterum genus agrorum propter sterilitatem incultum, propter pestilentiam vastum atque desertum emetur ab eis qui eos vident sibi esse, si non vendiderint, relinquendos. et nimirum id est quod ab hoc tribuno plebis dictum est in senatu, urbanam plebem nimium in re publica posse; exhauriendam esse; hoc enim verbo est usus, quasi de aliqua sentina ac non de optimorum civium genere loqueretur.