De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
itane vero? privatum haec causa commovit; populum Romanum ne agrum Campanum privatis gratis Rullo rogante tradat non commovebit? at idem populus Romanus de hoc vectigali potest dicere quod ille de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos annos vobis fructum Mithridatico bello non tulit, Hispaniarum vectigal temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliae civitatibus bello fugitivorum M'. Aquilius etiam mutuum frumentum dedit; at ex hoc vectigali numquam malus nuntius auditus est. cetera vectigalia belli difficultatibus adfliguntur; hoc vectigali etiam belli difficultates sustentantur.
deinde in hac adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest quod in ceteris, agros desertos a plebe atque a cultura hominum liberorum esse non oportere.
31
sic enim dico, si Campanus ager dividatur, exturbari et expelli plebem ex agris, non constitui et conlocari. totus enim ager Campanus colitur et possidetur a plebe, et a plebe optima et modestissima; quod genus hominum optime moratum, optimorum et aratorum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus eicitur. atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis subigendis exercitati, quo se subito conferant non habebunt; his robustis et valentibus et audacibus xvirum satellitibus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut vos nunc de vestris maioribus praedicatis: 'hunc agrum nobis maiores nostri reliquerunt,' sic vestri posteri de vobis praedicabunt: 'hunc agrum patres nostri acceptum a patribus suis perdiderunt.'