De lege agraria contra Rullum, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
equidem existimo: si iam campus Martius dividatur et uni cuique vestrum ubi consistat bini pedes adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parva frui parte malitis. qua re etiam si ad vos esset singulos aliquid ex hoc agro perventurum qui vobis ostenditur, aliis comparatur, tamen honestius eum vos universi quam singuli possideretis. nunc vero cum ad vos nihil pertineat, sed paretur aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam armato hosti, sic huic legi pro vestris agris resistetis?
adiungit Stellatem campum agro Campano et in eo duodena discribit in singulos homines iugera. quasi vero paulum differat ager Campanus a stellati;
sed multitudo, Quirites, quaeritur qua illa omnia oppida compleantur. nam dixi antea lege permitti ut quae velint municipia, quas velint veteres colonias colonis suis occupent. Calenum municipium complebunt, Teanum oppriment, Atellam, Cumas, Neapolim, Pompeios, Nuceriam suis praesidiis devincient, Puteolos vero qui nunc in sua potestate sunt, suo iure libertateque utuntur, totos novo populo atque adventiciis copiis occupabunt.
32
tunc illud vexillum Campanae coloniae vehementer huic imperio timendum Capuam a xviris inferetur, tunc contra hanc Romam, communem patriam omnium nostrum, illa altera Roma quaeretur.