Pro C. Rabiro perduellionis reo, Orationes Volume IV, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
an non intellegis, primum quos homines et qualis viros mortuos summi sceleris arguas, deinde quot ex his qui vivunt eodem crimine in summum periculum capitis arcessas? nam si C. Rabirius fraudem capitalem admisit quod arma contra L. Saturninum tulit, huic quidem adferet aliquam deprecationem periculi aetas illa qua tum fuit; Q. vero Catulum, patrem huius, in quo summa sapientia, eximia virtus, singularis humanitas fuit, M. Scaurum, illa gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui tum extra urbem cum praesidio fuit, quorum in hac civitate longe maxima consilia atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate praeditos custodes gubernatoresque rei publicae quem ad modum mortuos defendemus?
quid de illis honestissimis viris atque optimis civibus, equitibus Romanis, dicemus qui tum una cum senatu salutem rei publicae defenderunt? quid de tribunis aerariis ceterorumque ordinum omnium hominibus qui tum arma pro communi libertate ceperunt?
10
sed quid ego de eis omnibus qui consulari imperio paruerunt loquor? de ipsorum consulum fama quid futurum est? L. Flaccum, hominem cum semper in re publica, tum in magistratibus gerendis, in sacerdotio caerimoniisque quibus praeerat diligentissimum, nefarii sceleris ac parricidi mortuum condemnabimus? adiungemus ad hanc labem ignominiamque mortis etiam C. Mari nomen? C. Marium, quem vere patrem patriae, parentem, inquam, vestrae libertatis atque huiusce rei publicae possumus dicere, sceleris ac parricidi nefarii mortuum condemnabimus?
etenim si C. Rabirio, quod iit ad arma, crucem T. Labienus in campo Martio defigendam putavit, quod tandem excogitabitur in eum supplicium qui vocavit? ac si fides Saturnino data est, quod abs te saepissime dicitur, non eam C. Rabirius sed C. Marius dedit, idemque violavit, si in fide non stetit. quae fides, Labiene, qui potuit sine senatus consulto dari? adeone hospes es huiusce urbis, adeone ignarus disciplinae consuetudinisque nostrae ut haec nescias, ut peregrinari in aliena civitate, non in tua magistratum gerere videare?
'quid iam ista C.Mario,' inquit, 'nocere possunt, quoniam sensu et vita caret?' itane vero? tantis in laboribus C. Marius periculisque vixisset, si nihil longius quam vitae termini postulabant spe atque animo de se et gloria sua cogitasset? at, credo, cum innumerabilis hostium copias in Italia fudisset atque obsidione rem publicam liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur. non est ita, Quirites; neque quisquam nostrum in rei publicae periculis cum laude ac virtute versatur quin spe posteritatis fructuque ducatur. itaque cum multis aliis de causis virorum bonorum mentes divinae mihi atque aeternae videntur esse, tum maxime quod optimi et sapientissimi cuiusque animus ita praesentit in posterum ut nihil nisi sempiternum spectare videatur.
quapropter equidem et C. Mari et ceterorum virorum sapientissimorum ac fortissimorum civium mentis, quae mihi videntur ex hominum vita ad deorum religionem et sanctimoniam demigrasse, testor me pro illorum fama, gloria, memoria non secus ac pro patriis fanis atque delubris propugnandum putare, ac, si pro illorum laude mihi arma capienda essent, non minus strenue caperem, quam illi pro communi salute ceperunt. etenim, Quirites, exiguum nobis vitae curriculum natura circumscripsit, immensum gloriae.
11
qua re, si eos qui iam de vita decesserunt ornabimus, iustiorem nobis mortis condicionem relinquemus. sed si illos, Labiene, quos iam videre non possumus neglegis, ne his quidem quos vides consuli putas oportere?