In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
quibus ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropinquare. quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa saecula propagarit rei publicae. nulla enim est[*]est enim V αβγ natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit. omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt[*]intus insidiae sunt om. CAV , intus inclusum periculum est, intus est hostis. cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere[*]manare Manutius . proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem[*]et in eadem in eadem AVo mente permanent, ea quae merentur exspectent.
6
at etiam sunt qui dicant, Quirites[*]Quirites om. αh , a me eiectum esse Catilinam[*]eiectum esse Catilinam scripsi: in exsilium ante esse add. α, post Catilinam h, ante eiectum cett. . quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem qui haec loquuntur. homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exsilium iussus est, paruit[*]paruit, ivit graevius . quin [*]quin scripsi: qui AVo2: quid ut ah: qui (quod o1) ut cett.: fort. Quirites hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi[*]convocavi α ho: vocavi cett. , rem omnem ad patres conscriptos detuli. quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum hostem? quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt.