In Catilinam, M. Tullius Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se non intimum Catilinae esse fateatur[*]esse fateatur ahotu: om. cett. , nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret[*]consumeret α ho2: consumerentur cett. .
hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei! non enim iam sunt mediocres hominum libidines, non humanae et[*]et α h: ac αβγ tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt[*]obligurierunt cod. Mureti ; res eos iam pridem[*]pridem deseruit add. ao2: defecit add. x2 , fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in abundantia libido permanet[*]manet αβ x . quod si in vino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios[*]ebrios α h: ebriosos αβγ sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi[*]mihi om. αβ accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.