De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
saepe autem oblitum putant, quid con- cesseris, et idcirco id, quod non conficitur, quasi con- ficiatur, in conclusionem infertur, hoc modo: "si ad illum hereditas veniebat, veri simile est ab illo ne- catum." deinde hoc adprobant plurimis verbis. post adsumunt: "ad illum autem hereditas veniebat." de- inde infertur: "ille igitur occidit;" id quod ex iis, quae sumpserant, non conficitur. quare observare diligenter oportet, et quid sumatur et quid ex his conficiatur.
Ipsum autem genus argumentationis vitiosum his de causis ostendetur, si aut in ipso vitium erit aut non ad id, quod instituitur, accommodabitur. atque in ipso vitium erit, si omnino totum falsum erit, si commune, si vulgare, si leve, si remotum, si mala definitione, si controversum, si perspicuum, si non concessum, si turpe, si offensum, si contrarium, si in-
constans, si adversarium. falsum est, in quo per- spicue mendacium est, hoc modo: "non potest esse sapiens, qui pecuniam neglegit. Socrates autem pe-
cuniam neglegebat: non igitur sapiens erat." com- mune est, quod nihilo magis ab adversariis quam a nobis facit, hoc modo: "idcirco, iudices, quia veram causam habebam, brevi peroravi." vulgare est, quod in aliam quoque rem non probabilem, si nunc con- cessum sit, transferri possit, ut hoc: "si causam veram non haberet, vobis se, iudices, non commisisset." leve est, quod aut post tempus dicitur, hoc modo: "si in mentem venisset, non commisisset;" aut perspicue tur- pem rem levi tegere vult defensione, hoc modo:
Cum te expetebant omnes florentissimo Regno, reliqui: nunc desertum ab omnibus Summo periclo sola ut restituam paro.