De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
ac diligenter illud quoque adtendere oportebit, num illo probato, quod adversarius intellegat, res uti- lior aut honestior aut magis necessaria ab scriptore neglecta videatur. id fiet, si id, quod nos demon- strabimus, honestum aut utile aut necessarium demon- strabimus, et si id, quod ab adversariis dicetur, minime eiusmodi esse dicemus. deinde si in lege erit ex amb- iguo controversia, dare operam oportebit, ut de eo, quod adversarius intellegat, alia in re lege cautum esse doceatur.
permultum autem proficiet illud demon- strare, quemadmodum scripsisset, si id, quod adver- sarius accipiat, fieri aut intellegi voluisset, ut in hac causa, in qua de vasis argenteis quaeritur, possit mulier dicere nihil adtinuisse adscribi quae volet, si heredis voluntati permitteret. eo enim non adscripto nihil esse dubitationis, quin heres, quae ipse vellet, daret. amentiae igitur fuisse, cum heredi vellet cavere, id adscribere, quo non adscripto nihilominus heredi caveretur.