De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
sin aliquae res accident difficiles, in illa su- periore, possitne fieri, quaestione considerabimus. at- que etiam hoc mihi videor videre, esse quasdam cum adiunctione necessitudines, quasdam simplices et ab- solutas. nam aliter dicere solemus: "necesse est
Casilinenses se dedere Hannibali;" aliter autem: "ne- cesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem." illic, in superiore, adiunctio est haec: "nisi si malunt fame perire;" si enim id malunt, non est necesse; hoc inferius non item, propterea quod, sive velint Casili- nenses se dedere sive famem perpeti atque ita perire, necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem. quid igitur haec perficere potest necessitudinis distri- butio? prope dicam plurimum, cum locus necessi- tudinis videbitur incurrere. nam cum simplex erit necessitudo,
nihil erit quod multa dicamus, cum eam nulla ratione lenire possimus; cum autem ita necesse erit, si aliquid effugere aut adipisci velimus, tum adiunctio illa quid habeat utilitatis aut quid honestatis, erit considerandum. nam si velis attendere, ita tamen, ut id quaeras, quod conveniat ad usum civitatis, re- perias nullam esse rem, quam facere necesse sit, nisi propter aliquam causam, quam adiunctionem nomi- namus; pariter autem esse multas res necessitatis, ad quas similis adiunctio non accedit; quod genus ut homines mortales necesse est interire, sine ad- iunctione; ut cibo utantur, non necesse est nisi cum illa exceptione "extra quam si nolint fame perire."