Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
sed sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime Demosthenes utitur[*]utitur A: utatur L et codd. Quint. BM , sunt qui putent[*]putent A: putant L idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur; nec quicquam est aliud dicere nisi[*]nisi A Quint.: nisi quam aut L: nisi aut codd. dett. omnis aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias: quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? tantum modo notetur locus.
40
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut verset saepe multis modis eadem et[*]eadem et Quint.: eandem et A: eadem ut L una in re[*]una in re vulg.: in una re Quint.: unam rem A: unam in rem L haereat in eademque commoretur sententia[*]in eademque commoretur sententia Quint.: et in eandem commoretur sententiam L: in eadem commoreturque sententia A (Iul. Vict. p. 433); saepe etiam ut extenuet aliquid, saepe ut inrideat; ut declinet a proposito deflectatque sententiam; ut proponat quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid, definiat;
p.2043
ut se ipse revocet; ut quod dixit[*]dixit AL: dixerit Quintil. iteret; ut argumentum ratione concludat; ut interrogando urgeat; ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse[*]quasi et sibi ipse om. A respondeat; ut contra ac[*]ac L: ut A: et Quint. dicat accipi et sentiri velit; ut addubitet ecquid potius aut quo modo dicat; ut dividat in partis; ut aliquid relinquat ac neglegat; ut ante praemuniat; ut in eo ipso in quo reprehendatur culpam in adversarium conferat;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ut saepe cum eis qui audiunt, non numquam etiam cum adversario quasi deliberet; ut hominum sermones moresque describat; ut muta quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur avertat animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante occupet quod videatur[*]uideatur Quintil. (codd. AM): videat L: putet A opponi; ut comparet similitudines; ut utatur[*]ut utatur Quint. (cod. A): utatur AL exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando; ut deprecetur, ut supplicet, ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum[*]ut a p.... aliquantum secl. Bake ; ut optet, ut exsecretur; ut fiat eis apud quos dicet[*]dicet L: dicit A familiaris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur[*]sequetur A Quint.: sequatur L : brevitatem, si res petet; saepe etiam rem dicendo subiciet oculis; saepe supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior quam oratio; saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio.
41
hoc in genere—nam quasi silvam vides—omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed haec nisi conlocata et quasi structa et nexa verbis ad eam laudem quam volumus aspirare non possunt. De quo cum mihi deinceps viderem esse dicendum, etsi movebant[*]movebant A: non movebant L iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae sequuntur perturbabar magis. Occurrebat enim posse reperiri non invidos solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam
p.2044
laudum mearum, qui non censerent eius viri esse, de cuius meritis senatus tanta iudicia fecisset comprobante populo Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam multa mandare. Quibus si nihil aliud responderem nisi me M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, cum et amicissimo et praestantissimo viro et recta et honesta petenti satis facere voluissem.