Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
sed si profiterer[*]profiterer Ernesti: profitear L: profiteatur A —quod utinam possem!—me studiosis dicendi praecepta et quasi vias quae ad eloquentiam ferrent[*]ferrent AL: ferent Jahn: ferant Kayser traditurum, quis tandem id iustus rerum existimator reprehenderet[*]reprehenderet AL: reprehendet cod. Vict.: reprehendat Bake ? nam quis umquam dubitavit quin[*]quin L: quod A in re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque[*]pacatis maluit Piderit rebus, secundas iuris scientia? cum in altera gratiae, gloriae, praesidi plurimum esset, in altera praescriptionum[*]praescriptionum cod. Laur. Poggii: persecutionum AL cautionumque praeceptio, quae quidem ipsa auxilium ab eloquentia saepe peteret, ea vero repugnante vix suas regiones finisque defenderet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cur igitur ius civile docere semper pulchrum fuit hominumque clarissimorum discipulis floruerunt domus: ad dicendum si quis acuat aut adiuvet in eo[*]aut...eo secl. Hoerner iuventutem, vituperetur? nam si vitiosum est dicere ornate, pellatur omnino e civitate eloquentia; sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed etiam iuvat universam[*]universam L: iuvat eversam A rem publicam, cur aut discere turpe est quod scire honestum est aut quod posse pulcherrimum est id non gloriosum est docere?
42
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'at alterum factitatum est, alterum novum.' fateor; sed utriusque rei causa est. Alteros enim respondentes audire sat erat, ut ei qui docerent nullum sibi ad earn rem tempus ipsi seponerent, sed eodem tempore et discentibus satis facerent et consulentibus; alteri, cum domesticum tempus
p.2045
in cognoscendis componendisque causis, forense in agendis, reliquum in sese ipsis reficiendisomne consumerent, quem habebant instituendi aut docendi locum? atque haud scio an plerique nostrorum oratorum contra atque nos[*]contra atque nos om. L ingenio plus valuerint quam doctrina; itaque illi dicere melius[*]melius docere L1 quam praecipere, nos contra fortasse possumus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'at dignitatem docere non habet.' certe, si quasi in ludo; sed si monendo, si cohortando, si percontando, si communicando[*]communicando A: commemorando L , si interdum etiam una legendo, audiendo, nescio cur cum[*]cur cum vulg.: cur non AL eiecit Lambinus: cur secl. Bake: nescio cur ... etiam secl. Madvig docendo etiam aliquid aliquando si possis[*]possis A: posses L: si possis vulg. meliores[*]melius L facere, cur nolis? an quibus verbis sacrorum alienatio fiat docere honestum est, ut est[*]ut est om. A : quibus ipsa sacra retineri defendique possint non honestum est?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'at ius profitentur etiam qui nesciunt; eloquentiam[*]eloquentiam A: eloquentia L autem illi ipsi qui consecuti sunt tamen ea[*]ea om. L: eam, tamen Stangl se valere dissimulant[*]dissimulat AL: dissimulatur Ernesti .' propterea quod prudentia hominibus grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia potest aut id quod dissimulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit honestissimum discere?