Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ac fortasse
ceteri tectiores; ego semper me didicisse prae me tuli. Qui[*]qui vulg.: quid AL
enim possem, cum et[*]et om. A
afuissem domo[*]domo om. L
adulescens et horum
studiorum causa maria[*]maria A: mare L
transissem et doctissimis hominibus
referta domus esset et aliquae fortasse inessent in sermone
nostro doctrinarum notae cumque vulgo scripta nostra
legerentur, dissimulare[*]dissimularem L: dissimulare? non me Stangl
me didicisse? Quid[*]quid AL: qui codd. dett. erat cur om. A
erat cur
probarem[*]improbarem Jahn
nisi quod parum fortasse profeceram?
43
quod cum ita sit, tamen ea quae supra dicta sunt plus
p.2046
in disputando quam ea de quibus dicendum est dignitatis
habuerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de verbis enim componendis et de syllabis
prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur; quae
etiam si sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt
magnificentius quam docentur. Est id omnino verum, at[*]at Schenkl: ut A: sed L
proprie in hoc dicitur. Nam omnium magnarum artium
sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non
item; sed esse illa sine his non potest. Me autem sive
pervulgatissimus[*]pervagatissimus L
ille versus, qui vetat
dissimulare non sinit qui[*]qui Madvig: quin AL: quantum Reid delecter, sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit.artem pudere proloqui quam factites,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod si ea quae
dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque
praeberet qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meae
forenses artes et actiones publicae concidissent, non me
aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui
resisto, potius quam litteris dederem? quae quidem me
antea in iudicia atque in curiam deducebant, nunc oblectant
domi; nec vero talibus modo rebus qualis hic liber continet,
sed multo etiam gravioribus et maioribus; quae si
erunt perfectae, profecto maximis[*]maximis om. L
rebus forensibus nostris
et externis[*]et externis om. L
inclusae et domesticae[*]et domesticae om. L
litterae respondebunt.
Sed ad institutam disputationem revertamur.
44
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime
cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis
vocibus, aut ut[*]aut ut A: ut aut L
forma ipsa concinnitasque verborum
conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et
apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit, quod
vel maxime desiderat diligentiam, ut fiat[*]ut fiat A: est enim L: est enim ut fiat vulg.
quasi structura
quaedam nec tamen fiat[*]fiat A: fiet L
operose; nam esset cum infinitus
p.2047
tum puerilis labor; quod apud Lucilium scite exagitat in
Albucio Scaevola:
quam lepide lexis compostae ut tesserulae omnesarte pavimento atque emblemate vermiculato!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nolo haec tam minuta constructio appareat; sed tamen
stilus exercitatus efficiet facile formulam[*]formulam A: hanc viam L: formam ac viam Reid
componendi. Nam
ut in legendo oculus sic animus in dicendo prospiciet quid
sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus
primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas.
Quamvis enim suaves gravesque sententiae tamen, si incondite[*]inconditis L
positis verbis efferuntur, offendent auris, quarum
est iudicium superbissimum. Quod quidem Latina lingua
sic observat, nemo ut tam rusticus sit qui[*]qui vulg.: quin AL
vocalis nolit
coniungere.