Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
in quo quidam etiam Theopompum reprehendunt, quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus qui διάλογοι dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae sic[*]quae ... sit non male secl. Bake probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari necesse sit. In ea est crebra ista vocalium[*]vocalium Manutius: vocum AL concursio, quam magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.
45
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed Graeci viderint; nobis ne si[*]ne si L: nisi A cupiamus. quidem distrahere voces conceditur. Indicant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui, ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius:
vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidam
et ibidem:
quam numquam vobis Grai atque barbari.
p.2048
at Ennius saepe[*]saepe A: semel L
Scipio invicte,
et semel quidem nos[*]et semel quidem nos Heerdegen: et quidem nos AL: et quidem nos semel Bergk: atque item nos Seyffert :
hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare etiam solent. Sed quid ego vocalis? sine vocalibus saepe brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent: multi' modis, in vas'[*]in vas' Heerdegen: etuas A: muas L argenteis, palmi'[*]palmi' Ribbeck: palmet A: palma et L crinibus, tecti' fractis. Quid vero licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent aptiora? nam ut duellum bellum, et[*]et om. A duis bis, sic Duellium eum qui Poenos classe devicit Bellium nominaverunt, cum superiores appellati essent semper Duellii. Quin etiam verba saepe contrahuntur non usus causa sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala factus est nisi fuga litterae vastioris? quam litteram etiam e maxillis et taxillis[*]taxillis A: axillis L et paxillo[*]paxillo A: pauxillo L et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis evellit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
libenter etiam copulando verba iungebant, ut sodes pro si audes, sis pro si vis. Iam in uno capsis tria verba sunt. Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle pro magis velle, nolle pro non velle, dein etiam saepe et exin pro deinde et pro exinde dicimus. Quid, illud non olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non dicitur, sed nobiscum? quia si ita diceretur, obscaenius concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem, concurrissent. Ex eo est mecum et tecum, non cum me et cum te, ut esset simile illis nobiscum atque vobiscum[*]vobiscum et nobiscum AL: correxerunt Itali .
46
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an
p.2049
dabat hanc consuetudo licentiam? itaque idem poeta qui inusitatius contraxerat:
patris mei meum factum pudet
pro meorum factorum, et
texitur, exitium examen rapit
pro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt:
neque tuom
tuum A: tu L
umquam in gremium extollas liberorum
ex te genus,
et idem:
namque Aesculapi liberorum.
at ille alter in Chryse non solum:
cives, antiqui amici maiorum meum,
quod erat usitatum, sed durius etiam:
consilium socii, augurium atque extum interpretes;
idemque pergit:
postquam prodigium horriferum, portentum
portentum vulg.: portentu AL
pavos;
quae non sane sunt in omnibus[*]omnibus L: hominibus A: omnibus nominibus Heerdegen: nominibus Stangl neutris usitata. Nec enim dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud eundem:
nihilne ad te de iudicio armum accidit?—
quam centuriam fabrum et procum,