De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Maximeque hoc in hominum doctorum oratione mihi mirum videri solet, quod, qui tranquillo mari gubernare se negent posse, quod nec didicerint nec umquam scire curaverint, iidem ad gubernacula se accessuros profiteantur excitatis maximis fluctibus. Isti enim palam dicere atque in eo multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum publicarum aut constituendarum aut tuendarum nihil nec didicisse umquam nec docere, earumque rerum scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, sed in illo genere exercitatis concedendam putant. Quare qui convenit polliceri operam suam rei publicae tum denique, si necessitate cogantur? cum, quod
p.277
est multo proclivius, nulla necessitate premente rem publicam regere nesciant. Equidem, ut verum esset sua voluntate sapientem descendere ad rationes civitatis non solere, sin autem temporibus cogeretur, tum id munus denique non recusare, tamen arbitrarer hanc rerum civilium minime neglegendam scientiam sapienti, propterea quod omnia essent ei praeparanda, quibus nesciret an aliquando uti necesse esset.
7
Haec pluribus a me verbis dicta sunt ob eam causam, quod his libris erat instituta et suscepta mihi de re publica disputatio; quae ne frustra haberetur, dubitationem ad rem publicam adeundi in primis debui tollere. Ac tamen si qui sunt, qui philosophorum auctoritate moveantur, dent operam parumper atque audiant eos, quorum summa est auctoritas apud doctissimos homines et gloria; quos ego existimo, etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen, quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse aliquo rei publicae munere. Eos vero septem, quos Graeci sapientis nominaverunt, omnis paene video in media re publica esse versatos. Neque enim est ulla res, in qua propius ad deorum numen virtus accedat humana, quam civitatis aut condere novas aut conservare iam conditas.
8
Quibus de rebus, quoniam nobis contigit, ut iidem et in gerenda re publica aliquid essemus memoria dignum consecuti et in explicandis rationibus rerum civilium quandam facultatem non modo usu, sed etiam studio discendi et docendi † essemus auctores, cum superiores alii fuissent in disputationibus perpoliti, quorum res gestae nullae invenirentur, alii in gerendo probabiles, in disserendo rudes. Nec vero nostra quaedam est instituenda nova et a nobis inventa ratio, sed unius aetatis clarissimorum ac sapientissimorum nostrae civitatis virorum disputatio repetenda memoria est, quae mihi tibique quondam adulescentulo est a P. Rutilio Rufo, Smyrnae
p.278
cum simul essemus compluris dies, exposita, in qua nihil fere, quod magno opere ad rationes omnium rerum pertineret, est praetermissum.
9
Nam cum P. Africanus hic, Pauli filius, feriis Latinis Tuditano cons. et Aquilio constituisset in hortis esse familiarissimique eius ad eum frequenter per eos dies ventitaturos se esse dixissent, Latinis ipsis mane ad eum primus sororis filius venit Q. Tubero; quem cum comiter Scipio appellavisset libenterque vidisset, Quid tu, inquit, tam mane, Tubero? dabant enim hae feriae tibi oportunam sane facultatem ad explicandas tuas litteras. Tum ille: Mihi vero omne tempus est ad meos libros vacuum; numquam enim sunt illi occupati; te autem permagnum est nancisci otiosum, hoc praesertim motu rei publicae. Tum Scipio: Atqui nactus es, sed mehercule otiosiorem opera quam animo. Et ille: At vero animum quoque relaxes oportet; sumus enim multi, ut constituimus, parati, si tuo commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio. [*]SC. Libente me vero, ut aliquid aliquando de doctrinae studiis admoneamur.
10
Tum ille: Visne igitur, quoniam et me quodam modo invitas et tui spem das, hoc primum, Africane, videamus, ante quam veniunt alii, quidnam sit, de isto altero sole quod nuntiatum est in senatu? neque enim pauci neque leves sunt, qui se duo soles vidisse dicant, ut non tam fides non habenda quam ratio quaerenda sit. Hic Scipio: Quam vellem Panaetium nostrum nobiscum haberemus! qui cum cetera, tum haec caelestia vel studiosissime solet quaerere. Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte, quod sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae vix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis ea cernere videatur aut tractare plane manu. Quo etiam sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem
p.279
eius modi curam deposuerit eaque, quae de natura quaererentur, aut maiora, quam hominum ratio consequi posset, aut nihil omnino ad vitam hominum adtinere dixerit.