De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Ac primum agros, quos bello Romulus ceperat,
divisit viritim civibus docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus amoremque eis otii et pacis
iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit,
et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur. Idemque Pompilius et
auspiciis maioribus inventis ad pristinum numerum
duo augures addidit et sacris e principum numero
pontifices quinque praefecit et animos propositis legibus his, quas in monumentis habemus, ardentis consuetudine et cupiditate bellandi religionum
caerimoniis mitigavit adiunxitque praeterea flamines,
Salios virginesque Vestales omnisque partis religionis
statuit sanctissime.
Sacrorum autem ipsorum diligentiam difficilem, apparatum perfacilem esse voluit; nam
quae perdiscenda quaeque observanda essent,
multa constituit, sed ea sine inpensa. Sic religionibus
colendis operam addidit, sumtum removit, idemque
mercatus, ludos omnesque conveniundi causas et celebritates invenit. Quibus rebus institutis ad humanitatem atque mansuetudinem revocavit animos hominum studiis bellandi iam immanis ac feros. Sic ille
cum undequadraginta annos summa in pace
concordiaque regnavisset (sequamur enim potissimum
Polybium nostrum, quo nemo fuit in exquirendis temporibus diligentior), excessit e vita duabus praeclarissimis ad diuturnitatem rei publicae rebus confirmatis, religione atque clementia.
15
Quae cum Scipio dixisset, Verene, inquit Manilius,
hoc memoriae proditum est, Africane, regem istum
p.315
Numam Pythagorae ipsius discipulum aut certe Pythagoreum fuisse? saepe enim hoc de maioribus natu audivimus et ita intellegimus vulgo existimari; neque vero satis id annalium publicorum auctoritate declaratum videmus. Tum Scipio: Falsum
est enim, Manili, inquit, id totum, neque solum
fictum, sed etiam imperite absurdeque fictum; ea sunt
enim demum non ferenda in mendacio, quae non
solum ficta esse, sed ne fieri quidem potuisse cernimus. Nam quartum iam annum regnante
Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et in
eas Italiae partis Pythagoras venisse reperitur; Olympias enim secunda et sexagesima eadem Superbi regni
initium et Pythagorae declarat adventum. Ex quo
intellegi regiis annis dinumeratis potest anno fere
centesimo et quadragesimo post mortem Numae primum Italiam Pythagoram attigisse; neque hoc
inter eos, qui diligentissime persecuti sunt temporum
annales, ulla est umquam in dubitatione versatum.
Di inmortales, inquit Manilius, quantus iste est hominum et quam inveteratus error! Ac tamen facile
patior non esse nos transmarinis nec inportatis artibus eruditos, sed genuinis domesticisque virtutibus.
16
Atqui multo id facilius cognosces, inquit Africanus,
si progredientem rem publicam atque in optimum statum naturali quodam itinere et cursu venientem videris; quin hoc ipso sapientiam maiorum
statues esse laudandam, quod multa intelleges etiam
aliunde sumta meliora apud nos multo esse facta,
quam ibi fuissent, unde huc translata essent atque
ubi primum extitissent, intellegesque non fortuito populum Romanum, sed consilio et disciplina confirmatum esse nec tamen adversante fortuna.
17