Lucullus, Academicorum reliquiae cum Lucullo. Cicero, Marcus Tullius, creator; Plasberg, Otto, 1869-1924, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
potestne igitur quisquam dicere inter
eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit
nihil interesse, aut ita qui[*]quis A1V1B1
sentiet[*]sentient B1 -at dett. Ald.
non apertissime
insaniat?
(21)
Atqui qualia sunt haec quae sensibus percipi dicimus
talia secuntur ea quae non sensibus ipsis percipi dicuntur sed quodam modo sensibus, ut haec: 'illud
est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens.
hoc asperum': animo iam haec tenemus conprehensa
non sensibus. 'ille' deinceps 'equus est, ille canis'.
p.38
cetera series deinde sequitur maiora nectens, ut haec
quae quasi expletam rerum conprehensionem amplectuntur: 'si homo est, animal est mortale rationis
particeps'. Quo e genere nobis notitiae rerum inprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri
nec disputari[*]add. Pl. disputariue A2B2
aut disp. V2
potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod si essent falsae notitiae
(ἐννοίας enim notitias appellare tu videbare) — si
igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae
qualia visa a falsis discerni[*]discerne B1
A1
non possent, quo tandem
his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei
consentaneum esset quid repugnaret videremus?[*]uidemus A1VB1
Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam
sed omnis[*]omnem Wa. omnes qui A1B1 omnis qui V1
vitae usum omnesque artes una maxime
continet, nihil omnino loci relinquitur. quae potest
enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit quod non animo conprehendit et tenet? Ars
vero quae potest esse nisi quae non ex una aut[*]aut A2b et A1V duabus
sed ex multis animi perceptionibus constat? quam si[*]quas Wa.
subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio: non
enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum negabimus,[*]negauimus A1V1B1
sed cum alterum percepta et conprehensatenere
videmus[*]uidebimus Lb.
alterum non item. cumque artium aliud eius
modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat,
aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut[*]aut A2 autem A1VB
geometres[*]geometris AV1B cernere ea potest quae aut nulla sunt aut
internosci a falsis non possunt, aut is qui fidibus
utitur explere numeros et conficere versus; quod idem
in similibus quoque artibus continget, quarum omne
opus est in faciendo atque agendo. quid enim est
quod arte effici possit[*]posset AV1B nisi is qui artem tractabit multa
perceperit?
8
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi
p.39
et conprendi multa posse. in quibus[*]quibus percipiendo et conprehendendo
solis inesse
etiam scientiam dicimus, quam nos non conprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque
et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam
5artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam;
ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti,
quaero unde nata[*]nacta AB necta V1
sit aut quo modo. quaero etiam,
ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre,
intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium
prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges
inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil
haberet conprehensi percepti cogniti constituti. nullo
igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet[*]aestimat A1VB1
aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi[*]ni B1
is rebus adsensus sit
quae falsae esse non possint.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ipsa vero sapientia si
se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum
obtinebit nomen sapientiae? deinde[*]dein B quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum
certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit[*]dubitauit A1VB1 30 cf. p. 25, 11
quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo
omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque
etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium
quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque
initium esse naturae accommodatum. nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse ὁρμὴν qua ad agendum impellimur et id adpetimus quod est visum)
moveri non potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illud autem quod movet prius
oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si
id quod visum erit discerni non poterit a falso. quo
modo autem moveri animus ad adpetendum potest,
si id quod videtur non percipitur adcommodatumne
naturae sit an alienum? itemque, si quid officii sui
sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget,
p.40
ad nullam rem umquam inpelletur, numquam movebitur. quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est
id ei verum quod occurrit videri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.