de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Nisi mihi Phaedrum, inquam,[*]inquam tu NV inquā A (ā in ras.; quid antea fuerit, non liquet), inquam RBE tu mentitum[*]mentitu BE aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem[*]sedulitatem RN2V sed utilitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos, quos nominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controversia, quid ego intellegerem, sed quid probarem.
6
Quid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non probes.
Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus est alienus. Democritea dicit[*]democrite adicit A1RBE democrito adicit A2, V (adijcit); adicit de- mocrite (e corr in o) N perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi quidem depravare videatur. ille atomos[*]athom. (et sic semper) quas appellat,
p.8
id est corpora individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum[*]ultimum intimum Jonas (dissert. Berol. 1870 thes. 5) nec extremum sit, ita ferri,[*]ferri A2ERN fieri BV ita ferri ut om A1 ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi convenire.
Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur. quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua[*]ex quo AREN quaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc commune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa individua et solida corpora ferri deorsum[*]deorsū (cum ras. post ū) N suo pondere ad lineam,[*]ad lineam adlimam A1 ad lunam R ad lineam (ne ex corr.) N hunc naturalem esse omnium corporum motum.
deinde ibidem homo acutus, cum illud occurreret, si omnia deorsus[*]deorsum BEV, N ut v. 15 e regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore[*]fore numquam B fore unquam E ut atomus[*]athomos altera alteram posset attingere itaque * * attulit[*]hiatum post itaque notavit Usener (Epicurea, Lipsiae 1887, p. 199; scriptum fuisse potest effici mundum non posse vel simile aliquid), alii ante itaque cf. Va. II 344 sqq. rem commenticiam: declinare dixit[*]dixit declinare B atomum[*]at thomum B athomos A perpaulum, quo nihil posset fieri minus; ita effici complexiones et copulationes et adhaesiones[*]adhaesitationes AR (adhes.), adhesitõnes N atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent. Quae cum tota res[*]res tota R est ficta[*]est ficta Se. ('potuit excidere, ut saepe excidit, librariis non intellectum est' Mdv.); ficta BER, (post ficta superscr. ab alt. m. sit) A, (ibid. superscr. ab alt. m. s. = scilicet] sit) N; ficta sit V ficta est Heindorf ad Cic. de nat. deor. I 1 pueriliter, tum ne efficit
p.9
quidem,[*]add. A. Man. quod vult.[*]quo volt BE nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur—ait enim declinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine causa dicere,—et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat, assecutus est.
nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficere[*]efficere ornatum BE non poterit. ne illud quidem physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica[*]geometrica J. F. Gronovius; geometricam ABERN geometriam V discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere. sol Democrito magnus videtur, quippe homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum enim esse censet, quantus videtur, vel paulo aut maiorem aut minorem.