de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
ita, quae mutat, ea corrumpit,[*]mutat ea corrumpit corrumpit mutat ea BE quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane, imagines, quae εἴδωλα [*]idola AR ydola BENV nominant, quorum incursione[*]incursione E incursionem (etiam A) non solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam ἀπειρίαν [*]apirian ABERV apiriam N (pi ex corr.) vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie.[*]quottidie BE quotidie NV quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem vituperatum.
7
Iam in altera[*]altera in BE philosophiae parte, quae est quaerendi ac disserendi, quae λογική [*]logice ABERN loyce V dicitur, iste vester plane, ut
p.10
mihi quidem videtur, inermis ac nudus[*]nudus mundus BE est. tollit definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.
Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. ad haec et quae sequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad maiora enim quaedam nos natura genuit et conformavit, ut mihi quidem videtur. ac fieri potest, ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc primus cognomen invenerit,[*]invenit BE aut torquem illum hosti detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse apud Veserim propter voluptatem; quod vero securi percussit[*]percussit Mdv. percusserit filium, privavisse[*]privasse BER se etiam videtur multis voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius maiestatis atque imperii.
quid? T.[*]T. Dav. (cf. Iw. Mue. II p.8 sq.); 1 (vel L) Torquatus, is qui consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse?
Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit,[*]suscepit BER
p.11
ut non modo nullam captet, sed etiam praetereat omnes voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc non minus declarant, sed videntur leviora, veniamus. quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid historiae cognitioque rerum, quid poe+tarum evolutio, quid tanta tot versuum memoria voluptatis affert?
nec mihi illud dixeris: "Haec enim ipsa mihi sunt voluptati, et erant illa Torquatis." [*]Torquatis edd. torquati ABER torquato NV Numquam hoc ita defendit Epicurus neque Metrodorus[*]Metrodorus P. Man. vero tu aut quisquam eorum, qui aut saperet aliquid aut ista[*]fortasse legendum qui et saperet aliquid et ista didicisset. et quod quaeritur saepe, cur tam multi sint Epicurei,[*]epicuri BE, R (Ep.), N sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea facere ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines optimi non intellegunt totam rationem everti, si ita res se habeat. nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et per se esse iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille vult, expetenda.