de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior— est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur —aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem video minime esse deterritum.
8
Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniter[*]leniter dett. leuiter arridens: Tu quidem, inquit, totum[*]Tu quidem inquit totum tum quid totum inquit (inquid B) BE Epicurum paene e philosophorum choro sustulisti. quid ei reliquisti, nisi te, quoquo modo[*]quoque modo A1 quoque ut modo RN1V quoque ut id modo N2 loqueretur, intellegere, quid diceret? aliena
p.12
dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si qua in iis corrigere voluit, deteriora fecit. disserendi artem nullam habuit. voluptatem cum summum bonum diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc quoque alienum; nam ante Aristippus, et ille melius.[*]post melius add. in V Etenim quoniam detractis de ho- mine sensibus; idem in N (et enim cet) ab alt. m. in marg. adscr. posito post melius signo eodemque in marg.; melius Etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nichil est necesse est quid ad naturam aut contra sit a natura ipsa iudicari. Et expetendam et dolorem ipsum per se esse. addidisti R (cf. p. 13, 32 sqq. et p. 14, 8 sq.) addidisti ad extremum etiam indoctum fuisse.
Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones[*]reprehensiones dissenciencium inter se BE non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent.
Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest. sed ad haec, nisi molestum est, habeo quae velim.
An[*]an dett. at ABENV ad R me, inquam, nisi te audire vellem, censes haec dicturum fuisse?
Utrum igitur percurri[*]utrum ergo qui percurri B utrum qui percurri E utrum igitur inquit per- curri A2 omnem Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua omne certamen est?
Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu.
Sic faciam igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias, et quidem[*]et quidem equidem BEV tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta
p.13
permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse confidam.
Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar.
Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, quam ostendis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut interrogari.
Ut placet, inquam.
9
Tum dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: constituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat oratio. quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse vult, summumque malum dolorem, idque instituit docere sic:
omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gaudere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere nondum depravatum ipsa natura incorrupte atque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit. sentiri haec[*]haec ħ BE hoc NV putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel.[*]dulce esse mel R mel dulce A quorum nihil oportere[*]oportere V oporteret exquisitis rationibus confirmare, tantum[*]tantum om. BE satis esse[*]esse satis A admonere. interesse enim inter[*]inter om. BE argumentum[*]argumentumque BE argumentatum R augmentatum A conclusionemque rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem. altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta[*]promta AR et aperta iudicari.[*]indicari NV etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est,
p.14
necesse est quid aut ad naturam[*]aut ad naturam AR ad naturam (om. aut) BE aut naturam (om. ad) N1 aut secundum naturam N2 aut verum (compend scr) V aut contra sit a natura ipsa iudicari.[*]post iudicari add. in V voluptatem etiam per se expetendam esse et dolorem ipsum per se esse fugiendum; idem in N ab alt. m. in marg. adscr. posito post iudicari signo eo- demque in marg. ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter voluptatem et[*]et aut NV dolorem?