de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et negent satis esse quid bonum sit aut quid malum sensu iudicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum.[*]esse. Et fugiendum itaque aiunt (om. expetendam et dolorem ipsum per se esse cf. ad p. 12, 5) R itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum putant.
10
Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit[*]natus sit error BE error natus sit V voluptatem accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa, quae ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta sunt, explicabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit,[*]sit si BE aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur[*]consecuntur A magni dolores eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit, sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore[*]dolore et labore BE magnam aliquam quaerat voluptatem. Ut enim ad minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam
p.15
corporis suscipit[*]suscepit BER laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur? quis autem vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla pariatur?
At vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum deleniti[*]deliniti BEV atque corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati[*]obcecati AENV occec cupiditate non provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat,[*]placeat maxime BE facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor repellendus.[*]repellendus BE depellendus temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores[*]maioris ABERN1 alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores[*]asperioris ABE asperioribus R repellat.
Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos nostros?
quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti[*]corrupisti cod. Leidens. Madvigii; corripuisti nec segniorem ad respondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso, interpretaris? sicine[*]siccine RN2V sic cine N1 eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque[*]atque aut R in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at[*]at ad A1RV id ne ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut
p.16
earum motus et impetus quo pertineant non intellegamus,[*]intelligantur R tu tam egregios viros censes tantas res gessisse sine causa?
quae fuerit causa, mox videro;[*]video RV interea hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, virtutem iis[*]iis si BE per se ipsam causam non fuisse.—Torquem detraxit hosti.—Et quidem se texit, ne interiret.—At[*]at N2 (t in ras.), ad ABERV magnum periculum adiit.—In oculis quidem exercitus.—Quid ex eo est consecutus?—Laudem et caritatem, quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima.—Filium morte multavit.—Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionis[*]animum adversionis R metu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam.