de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
quaero autem quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensus omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caveat et sanciat ut Amynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dent quod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione itemque omnibus mensibus vicesimo die lunae dent ad eorum epulas, qui una secum philosophati sint, ut et[*]ut et et ut A sui et Metrodori memoria colatur.
haec ego non possum dicere non esse hominis quamvis et belli et humani, sapientis vero nullo modo, physici praesertim, quem se ille esse vult, putare[*]putare edd. putari ullum esse cuiusquam diem natalem. quid? idemne potest esse dies saepius, qui semel fuit? certe non potest. an eiusdem modi? ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, unde profecta sint,[*]sunt R fiat ad unum tempus reversio. nullus est igitur cuiusquam dies natalis. "At habetur!" Et ego id scilicet nesciebam! Sed ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento
p.79
cavebit is, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post mortem ad nos pertinere?[*]ad nos pertinere post mortem A haec non erant eius, qui innumerabilis mundos infinitasque regiones, quarum nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset. num quid tale Democritus? ut alios omittam, hunc appello, quem ille unum secutus est.
quodsi dies notandus fuit, eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus est? Non potuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset. et[*]sustul. P. Man. et Lamb. Isto modo, ne si avia quidem eius nata non esset. res tota, Torquate, non doctorum hominum, velle post mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico— nihil opus est litibus—; tantum dico, magis fuisse vestrum agere Epicuri diem natalem, quam illius testamento cavere ut ageretur.
32
Sed ut ad propositum[*]propositum propositum revertamur N2 (rev. in marg. add.), V—de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus—, nunc totum illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum,[*]is tum Lamb. istum A1RN iste A2BEV cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur summum malum dolor.
Iam illud[*]illudp. 18, 19 sq. quale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum in nostrane potestate est,[*]est potestate A quid meminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit, "mallem. Nam memini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae volo."
Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse. vide ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si imperes quod facere non possim.[*]possum BE quid, si etiam iucunda memoria est praeteritorum malorum? ut proverbia non
p.80
nulla veriora sint quam vestra dogmata. vulgo enim dicitur: 'Iucundi[*]iocundi V iucunde A iocunde BERN acti labores', nec male Euripides— concludam, si potero, Latine; Graecum enim hunc versum nostis omnes—: "Suavi/s laborum est praeteritorum me/moria." [*]memoria est praeteritorum BE Sed ad bona praeterita redeamus. quae si a vobis talia dicerentur, qualibus Caius[*]Caius graius B gravis E Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane probarem. nec enim absolvi beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.[*]obruentur dett. obruerentur