de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
sed vobis voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam facit, et quidem corpore perceptarum. nam si quae sunt aliae, falsum est omnis animi voluptates[*]animi voluptates voluptas animi BE e om. A1BEN esse e corporis societate. corporis autem voluptas si etiam praeterita delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tantopere[*]tanto opere B tanta opere R derideat, in quo ille rex Syriae glorietur se omnis[*]se omnis N se omnes BEV omnis A se causas R secum libidinum voluptates abstulisse.[*]abstulisse libidinum voluptates BE Quod enim ne vivus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dum fruebatur, quo modo id potuit mortuo[*]mortuo potuit BE permanere? effluit[*]effluit Se. (cf. p. 18, 19; 79, 23; inter e et f excidit ef); fluit ARNV; in B et E pro hac voce compendium est, quod in E apud Mdv. sumitur pro etc., deinde in utroque cod. littera prima in igitur solito maior et rubro colore exarata; in E praeterea spatio relicto novus versus incipit igitur voluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi[*]penitendi quam recordandi. itaque beatior Africanus cum patria illo modo loquens: "Desine, Roma, tuos hostes" reliquaque praeclare: "Nam tibi
p.81
moenimenta[*]moenimenta RKl. monimenta AERN monumenta BV mu- nimenta Mur. (Var. lect. XI 1) mei peperere[*]peperere BE repperere A reperere NV reperire R labores." [*]Nam E namque (fuitne praeclare, nam Quae tibi ... labores!? in quo dubitari possit, utrum Ciceroni an Ennio tribuendum sit illud nam) Laboribus hic praeteritis gaudet, tu iubes voluptatibus, et hic se ad ea revocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus, tu totus haeres in corpore.
Illud autem ipsum qui optineri potest, quod dicitis,[*]dicitisp. 24, 15—22 (—referri) omnis animi et voluptates et dolores ad corporis voluptates ac dolores[*]ad corporis voluptates ac[*]ac et R nihilne te] nichil tene BE dolores om. BE pertinere?
33
nihilne te delectat umquam —video, quicum loquar—, te igitur, Torquate, ipsum per se nihil delectat? omitto dignitatem, honestatem, speciem ipsam virtutum, de quibus ante dictum est, haec leviora ponam: poe+ma,[*]ponam poëma dett. poema ponam ABEN postea ponam V ponam (om. poëma) R orationem cum aut[*]cum aut aut cum BE scribis aut legis, cum omnium factorum, cum regionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi, venatio, villa Luculli[*]Luculli dett. lucilli—nam si "tuam" dicerem, latebram haberes; ad corpus diceres pertinere—, sed ea, quae dixi, ad corpusne refers? an est aliquid, quod te sua sponte delectet? aut pertinacissimus fueris, si in eo[*]in eo ARNV om. BE perstiteris ad corpus ea, quae dixi, referri,[*]referri Lamb. referre aut deserueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris.
Quod vero a te disputatum est[*]disputatum estp. 24, 22 (nec ob eam) —30 maiores esse voluptates et dolores animi quam corporis, quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia solum sentiantur, qui id[*]qui id B quid id E quid ARNV probari potest, ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat?[*]plus quam ego ipse gaudeat E om. ABRNV
animo voluptas oritur propter voluptatem corporis, et maior est animi voluptas quam corporis. ita fit, ut gratulator[*]animo voluptas ... gratulatur (v. 27) del. Brem. laetior sit quam is, cui gratulatur. Sed dum
p.82
efficere vultis beatum sapientem, cum maximas animo voluptates percipiat omnibusque partibus maiores[*]maioris ABEN1 quam corpore, quid occurrat non videtis. animi enim quoque dolores[*]animi enim dolores quoque Mdv. percipiet omnibus partibus maiores quam corporis. ita miser sit aliquando necesse est is, quem vos beatum semper vultis esse, nec vero id, dum omnia ad voluptatem doloremque referetis, efficietis umquam.
Quare aliud aliquod,[*]aliquod Lamb. aliquid Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiis concedamus, quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid, si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque[*]quaeque N2V quaque ABER quamque N1 natura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile ut [*]add. C. F. W. Mue. appareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem? partim cursu et peragratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam modo civitatis imitantur;
videmus in quodam volucrium[*]volucrium Charis. (gramm. Lat. ex rec. H. Keil I p. 146); volucrum ARNV voluerunt BE genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multis etiam desideria videmus. ergo in bestiis erunt secreta e voluptate humanarum quaedam simulacra virtutum, in ipsis hominibus virtus nisi voluptatis causa nulla erit? et homini, qui ceteris animantibus plurimum praestat, praecipue[*]praecipui P. Man. sec. Mdv. a natura nihil datum esse dicemus?[*]esse dicemus datum BE
34