de Finibus Bonorum et Malorum, Cicero, Marcus Tullius, creator; Schiche, Theodor, 1869-1924, editor
Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus, ut intellegas[*]intellegas (intellig.) BEA2 intellegat A1 intelligat R intelligantur N intelligatur V facta eius cum dictis discrepare: 'Epicurus Hermarcho salutem. Cum ageremus', inquit, "vitae beatum et eundem supremum diem, scribebamus haec. tanti autem[*]autem om. A aderant[*]aderant om. BE vesicae et torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere." Miserum hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non potest. sed audiamus ipsum: 'Compensabatur', inquit, "tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam memoria rationum inventorumque nostrorum. sed tu, ut dignum est tua erga me et philosophiam[*]me et philosophiam Bai. me (ne R) et philosophia A1RN me philosophia BE me et philosophia et A2V voluntate ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare liberos."
non ego iam Epaminondae, non Leonidae mortem huius morti antepono, quorum alter cum vicisset Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vulnere exanimari se videret, ut primum dispexit,[*]despexit BEN quaesivit salvusne esset clipeus. cum salvum esse flentes sui respondissent, rogavit essentne fusi hostes. cum id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in laetitia et in[*]et in ARNV et BE victoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae
p.77
mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suis lectulis plerumque moriuntur. refert tamen, quo modo. beatus [*]add. Mdv. sibi videtur[*]videbatur BE esse moriens. magna laus. 'Compensabatur', inquit, "cum summis doloribus laetitia."
Audio equidem philosophi vocem, Epicure, sed quid tibi dicendum sit oblitus es. primum enim, si vera sunt ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si vera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes. nihil enim iam habes, quod ad corpus referas; est autem a te semper dictum nec gaudere quemquam nisi propter corpus nec dolere. 'Praeteritis', inquit, "gaudeo." Quibusnam praeteritis? si ad corpus pertinentibus, rationes tuas te video compensare cum istis doloribus, non memoriam corpore perceptarum voluptatum; sin autem ad animum, falsum est, quod negas animi ullum esse gaudium, quod non referatur ad corpus. cur deinde Metrodori liberos commendas? quid in [*]add. Mdv. ('ex addidit, opinor, A. Man. Ex (de?) an in (cum tam officiose agis) adden- dum fuerit dubitari potest' Mdv. sed ī ante isto facilius excidit quam ex) isto egregio tuo officio et tanta fide—sic enim existimo—ad corpus refers?
31
Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptum[*]scriptum epistula (epla B) BE ab Epicuro congruens et conveniens decretis eius reperietis. ita redarguitur[*]redarguitur edd. redarguetur ipse a sese,[*]sese se A convincunturque[*]convincunturque Dav. vincunturque ABEN vincuntur V veneantur que R scripta eius probitate ipsius ac moribus. nam ista commendatio puerorum, memoria et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo spiritu conservatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non invitatam voluptatibus nec praemiorum mercedibus evocatam. quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis?
p.78
Sed ut epistulam laudandam arbitror eam, quam modo totidem fere verbis interpretatus sum, quamquam ea cum summa eius philosophia[*]philosophia BE philosophi nullo modo congruebat, sic eiusdem testamentum non solum a [*]add. P. Man. philosophi gravitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico discrepare. scripsit enim et multis saepe verbis et breviter arteque[*]arteque Se. apteque ARNV aperteque BE in eo libro, quem modo nominavi, mortem nihil ad nos pertinere. quod enim dissolutum sit, id esse sine sensu, quod autem sine sensu sit, id nihil ad nos pertinere omnino. hoc ipsum elegantius poni meliusque potuit. nam quod ita positum est, quod dissolutum sit, id esse sine sensu, id eius modi est, ut non satis plane dicat quid sit dissolutum. sed tamen intellego quid velit.[*]qui velit A1R